EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

265

concedimus eisdem, ut uniuersis iuribus, quibus nostra ciuitas Wiennensis gaudere dinoscitur, perfruantur. Preterea tres villas, videlicet N., quas ab antiqno possedisse dinoscuntur, ipsis possidendas perpetuo tradimus et donamus. ltem promittimus, et ad hoc nos presentibus obligamus, quod predictos ciues nostros et ciuitatem ipsam nullo umquam tempore a nobis alienabimus, aut alteri committemus, sed ipsos nostro et imperii dominio volumus reseruare. In fauorem quoque ciuium predictorum statuimus, ut infra unius miliaris spatium a ciuitate predicta nulla a quoquam braxetur cereuisia, exceptis solis nobilibus, quibus pro se et sua familia ipsa bra- xatio indulgetur. Item eisdem ciuibus nostris hoc etiam indulgemus, ut uniuersos debitores eorum pro rebus suis ipsis traditis post lapsum solu- tionis terminum non solum in rebus suis, verum etiam in personis propriis valeant vsque ad solutionem creditorum congruam detinere, quomodo tamen constet, dictos creditores se ad detentionem huius modi, si in solutione de- ficerent, spontanee obligasse. Nos quoque, ciues nostros predictos preter has ueteres his nouis graciis, habundare volentes, per continuum quin- quennium ipsos plena gaudere volumus libertate, ab ommi exactione sine anguria liberatos. Volumus etiam, et eisdem concedimus, ut infra spatium unius milliaris nobis et imperio mutas seu vectigalia nulla soluant, super quibus infra predictum milliare perpetuam eis concedimus 'libertatem. Pre- senti quoque priuilegio ipsis dictam forestam siue siluam, ante ciuitatem sitam, sic ut arboribus extirpatis agri ad utilitatem publicam ipsius oppidi conueríantur, villam quoque N. ad communes usus ipsius oppidi tradimus et donamus, hac perpetua sanctione iubentes, ut ciues predicti, ex deuotio- nis sue primitiis merito honorandi, ab omnibus et singulis fidelibus imperii specialiter honorentur.

Gerbert cod. epist. Rudolphi I. Boézeks Mihren unter Rudolph dem Ersten pag. 49.

LIV.

Rudolfus, Romanorum rex, civibus in Igla confirmat antiqua iura montana ipsis a praedecessoribus suis concessa, committitque usum urburae 34


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile