Facsimile view
63
265
concedimus eisdem, ut uniuersis iuribus, quibus nostra ciuitas Wiennensis
gaudere dinoscitur, perfruantur. Preterea tres villas, videlicet N., quas
ab antiqno possedisse dinoscuntur, ipsis possidendas perpetuo tradimus et
donamus. ltem promittimus, et ad hoc nos presentibus obligamus, quod
predictos ciues nostros et ciuitatem ipsam nullo umquam tempore a nobis
alienabimus, aut alteri committemus, sed ipsos nostro et imperii dominio
volumus reseruare. In fauorem quoque ciuium predictorum statuimus, ut
infra unius miliaris spatium a ciuitate predicta nulla a quoquam braxetur
cereuisia, exceptis solis nobilibus, quibus pro se et sua familia ipsa bra-
xatio indulgetur. Item eisdem ciuibus nostris hoc etiam indulgemus, ut
uniuersos debitores eorum pro rebus suis ipsis traditis post lapsum solu-
tionis terminum non solum in rebus suis, verum etiam in personis propriis
valeant vsque ad solutionem creditorum congruam detinere, quomodo tamen
constet, dictos creditores se ad detentionem huius modi, si in solutione de-
ficerent, spontanee obligasse. Nos quoque, ciues nostros predictos preter
has ueteres his nouis graciis, habundare volentes, per continuum quin-
quennium ipsos plena gaudere volumus libertate, ab ommi exactione ‚sine
anguria liberatos. Volumus etiam, et eisdem concedimus, ut infra spatium
unius milliaris nobis et imperio mutas seu vectigalia nulla soluant, super
quibus infra predictum milliare perpetuam eis concedimus 'libertatem. Pre-
senti quoque priuilegio ipsis dictam forestam siue siluam, ante ciuitatem
sitam, sic ut arboribus extirpatis agri ad utilitatem publicam ipsius oppidi
conueríantur, villam quoque N. ad communes usus ipsius oppidi tradimus
et donamus, hac perpetua sanctione iubentes, ut ciues predicti, ex deuotio-
nis sue primitiis merito honorandi, ab omnibus et singulis fidelibus imperii
specialiter honorentur.
Gerbert cod. epist. Rudolphi I. — Boézeks Mihren unter Rudolph dem Ersten
pag. 49.
LIV.
Rudolfus, Romanorum rex, civibus in Igla confirmat antiqua iura
montana ipsis a praedecessoribus suis concessa, committitque usum urburae
34