63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
246
n. CLXXVIII. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirma-
cionis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc at-
tentare presumpserit Indignacionem omnipotentis Dei et B. B. Petri et
Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagniae Kalendis
Maij Pontificatus nostri Anno Quinto. | | i
Ex originali in archivo praepositurae s. Hippolyti ordinis Cruciferorum cum
rubea stella.
XXXI.
Rudolfus, Posxoldi filius, confert jus patronatus ecclesiae 00. SS. mo-
nasterio Oslowanensi. Dto. Brunae VI. Kalendas Octobris 1260.
Wniuersis Christi fidelibus Presens scriptum visuris Rudolfus Pos-
zoldi filius salutem in Domino. Malicia temporis et hominum exigit ac re-
guirit gesta suorum temporum cuius incerti sunt euentus ne ab hominum
alienentur memoria litteris et wlgi testimonio firmissime perennare. Ad
resecandum igitur tocius ambiguitatis scrupulum; Notum sit vniuersis tam
presentibus quam futuris quod ego pro honore dei et gloriose virginis
matris eius et pro meorum salute carorum tam uiuorum quam mortuorum
jus patronatus ecclesie omnium sanctorum cum suis atünentiis contuli con-
uentui Sanctimonialium in Oszla ibidem deo jugiter famulantium renunc-
ciando omni iuri et proprietati quam in ecclesia superius memorata plenius
uidebar habere. Ne igitur hec donacio tam sollempniter celebrata in fu-
turum a malignis malorum hominum suggestionibns posset inmutari, pre-
sentem litteram quia sigillo carui cum sigilli munimine ciuium in Brunna
roboratam ipsis ordinaui ad cautelam. Acta sunt hec in Brunna. Anno
domini. M. CC. Sexagesimo. Sexto. Kalendas Octobris. coram testibus
subnotatis. Ernesto ciui. Conrado filio Wolvelinne. Wolvelone fratre eius.
Lockelario. Conrado de drozendorf. Ottone plebano Sancti Jacobi fratre
Wolvelino. Johanne Sacerdote. Heinrico sacerdote. Gunthero ciui. et
alijs quam pluribus tam clericis quam laicis.
Originale in archivo curiae Brunensis f. 0. I. n. 9.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile