EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

246

n. CLXXVIII. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirma- cionis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc at- tentare presumpserit Indignacionem omnipotentis Dei et B. B. Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagniae Kalendis Maij Pontificatus nostri Anno Quinto. | | i

Ex originali in archivo praepositurae s. Hippolyti ordinis Cruciferorum cum rubea stella.

XXXI.

Rudolfus, Posxoldi filius, confert jus patronatus ecclesiae 00. SS. mo- nasterio Oslowanensi. Dto. Brunae VI. Kalendas Octobris 1260.

Wniuersis Christi fidelibus Presens scriptum visuris Rudolfus Pos- zoldi filius salutem in Domino. Malicia temporis et hominum exigit ac re- guirit gesta suorum temporum cuius incerti sunt euentus ne ab hominum alienentur memoria litteris et wlgi testimonio firmissime perennare. Ad resecandum igitur tocius ambiguitatis scrupulum; Notum sit vniuersis tam presentibus quam futuris quod ego pro honore dei et gloriose virginis matris eius et pro meorum salute carorum tam uiuorum quam mortuorum jus patronatus ecclesie omnium sanctorum cum suis atünentiis contuli con- uentui Sanctimonialium in Oszla ibidem deo jugiter famulantium renunc- ciando omni iuri et proprietati quam in ecclesia superius memorata plenius uidebar habere. Ne igitur hec donacio tam sollempniter celebrata in fu- turum a malignis malorum hominum suggestionibns posset inmutari, pre- sentem litteram quia sigillo carui cum sigilli munimine ciuium in Brunna roboratam ipsis ordinaui ad cautelam. Acta sunt hec in Brunna. Anno domini. M. CC. Sexagesimo. Sexto. Kalendas Octobris. coram testibus subnotatis. Ernesto ciui. Conrado filio Wolvelinne. Wolvelone fratre eius. Lockelario. Conrado de drozendorf. Ottone plebano Sancti Jacobi fratre Wolvelino. Johanne Sacerdote. Heinrico sacerdote. Gunthero ciui. et alijs quam pluribus tam clericis quam laicis.

Originale in archivo curiae Brunensis f. 0. I. n. 9.



Text viewManuscript line view