63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
229
rum autem ut omnia breuiter comprehendamus omne ius quod spectat ad
usus principum eidem monasterio remittimus. ut plena et perfecta gaudeat
libertate. nec ullus ei nouas condiciones inponere uel eius iura audeat per-
mutare. vt autem hec omnia robur habeant perpetue firmitatis. hanc pagi-
nam nostro sigillo fecimus insigniri. et rogauimus illustrem Regem Boemie
fratrem nostrum W'encezlaum nomine. quatenus possessiones ei omnia jura.
ea que nostra mera uoluntate concessimus monasterio predicto. sua regia
potestate dignaretur confirmare. quod et ipse ad honorem dei et beate
Marie sigillo suo muniens. solempniter confirmauit. hec autem sunt uerba
regis. Ego Wencezlaus quartus Rex Boemorum ad Karissimi fratris no-
stri peticionem ingenui Marchionis Morauie Premisl nomine. in rerum pre-
scriptarum testimonium nostri sigilli Karacterem apposuimus. tale bannum
statuentes, ut quicumque septa monasterii uiolenter intrauerit, uel iura pre-
dicta potenter uel fraudulenter eneruare uisus fuerit. componat in cameram
fratris nostri marchionis Morauie et successorum eius X. marcas auri. In-
super rogauimus uenerabilem patrem dominum Rubertum Episcopum Olo-
mucensem, quod in huius rei testimonium sigillum suum apponeret. quod et
'fecit. hoc etiam petiuimus quod si barones nostri uel milites. uel populares
nostra priuilegia uellent aliquando insolenter et indebite uiolare. ipse sen-
tencia ecclesiastici juris eosdem -percellere festinaret. eandemque auctori-
tatem suis successoribus relinqueret. Quia quicquid unquam stabilitatis
potest illud monasterium adipisci. ad sue tranquillitatis firmamentum.. hoc
est nostre uoluntatis. et in ea in perpetuum permanebit. "Totum autem hoc
factum est de uoluntate fratris nostri Wencezlai illustris Regis Boemie.
Nomina testium sunt hec. Comes Arnoldus de Hugensvald. Ratiborius
de deblin. Wocco magnus. Milich. Pribislaus Jarossii. Lupoldus filius
Wolframmi pincerne. Archiews filius Ratiborii. Bochko. Marquardus de
conrach. Data in brunna per manus magistri hylarij notarij Marchionis.
Anno dominice incarnacionis. Millesimo. CC. XXXV. Indictione VIII.
quarto Kalendas Augusti.
Ex originali in archivo curiae Brunensis f. O. II. n. 4.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile