EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

229

rum autem ut omnia breuiter comprehendamus omne ius quod spectat ad usus principum eidem monasterio remittimus. ut plena et perfecta gaudeat libertate. nec ullus ei nouas condiciones inponere uel eius iura audeat per- mutare. vt autem hec omnia robur habeant perpetue firmitatis. hanc pagi- nam nostro sigillo fecimus insigniri. et rogauimus illustrem Regem Boemie fratrem nostrum W'encezlaum nomine. quatenus possessiones ei omnia jura. ea que nostra mera uoluntate concessimus monasterio predicto. sua regia potestate dignaretur confirmare. quod et ipse ad honorem dei et beate Marie sigillo suo muniens. solempniter confirmauit. hec autem sunt uerba regis. Ego Wencezlaus quartus Rex Boemorum ad Karissimi fratris no- stri peticionem ingenui Marchionis Morauie Premisl nomine. in rerum pre- scriptarum testimonium nostri sigilli Karacterem apposuimus. tale bannum statuentes, ut quicumque septa monasterii uiolenter intrauerit, uel iura pre- dicta potenter uel fraudulenter eneruare uisus fuerit. componat in cameram fratris nostri marchionis Morauie et successorum eius X. marcas auri. In- super rogauimus uenerabilem patrem dominum Rubertum Episcopum Olo- mucensem, quod in huius rei testimonium sigillum suum apponeret. quod et 'fecit. hoc etiam petiuimus quod si barones nostri uel milites. uel populares nostra priuilegia uellent aliquando insolenter et indebite uiolare. ipse sen- tencia ecclesiastici juris eosdem -percellere festinaret. eandemque auctori- tatem suis successoribus relinqueret. Quia quicquid unquam stabilitatis potest illud monasterium adipisci. ad sue tranquillitatis firmamentum.. hoc est nostre uoluntatis. et in ea in perpetuum permanebit. "Totum autem hoc factum est de uoluntate fratris nostri Wencezlai illustris Regis Boemie. Nomina testium sunt hec. Comes Arnoldus de Hugensvald. Ratiborius de deblin. Wocco magnus. Milich. Pribislaus Jarossii. Lupoldus filius Wolframmi pincerne. Archiews filius Ratiborii. Bochko. Marquardus de conrach. Data in brunna per manus magistri hylarij notarij Marchionis. Anno dominice incarnacionis. Millesimo. CC. XXXV. Indictione VIII. quarto Kalendas Augusti.

Ex originali in archivo curiae Brunensis f. O. II. n. 4.



Text viewManuscript line view