EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

224

XII.

Otakarus I., rex Bočmiae, jura županorum provinciae Znoymensis Bi- toviensis a duce Conrado a. 1084. et aliis nec non a se ipso statuta publicat. Datum Znoymae 1222.

C 4. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Otacarus. qui et Premis] dei gracia Boemorum Rex, omnibus generaliter Znoymensis pro- uincie militibus imperpetuum: Equitati est consentaneum et regie conue- niens excellentie pariter et honori. modis omnibus ad hoc intendere atque niti. ut nemo contra iuris ordinem aggrauetur. sed iura omnia conseruen- tur unicuique penitus inconuulsa. Juris enim obseruantia. et temporalis honoris gloria conseruatur. et anime a deo in celesti patria premium tri- buetur. Ne autem ea iura que prius a nostris predecessoribus ut a bone memorie duce Conrado. et ab aliis postmodum autem a nobis in tota Zinoy- mensi prouincia sunt statuta. processu temporis per quemquam possint ho- minum inmutari. sed perpetuo stabilia permaneant aique firma. Nouerit tam presens etas quam eius sequens posteritas. quod nos habito diligenti tractatu cum fidelibus nostris suppanis Boemis pariter et Morauis uolentes ab omnibus perpetuo inuiolabiliter obseruari. Jura statuimus in hune mo- dum. Omnes hereditates quas uiri nobiles tam minores quam maiores tem- pore ducis Conradi sine querela iuste et pacifice hucusque possederunt. in bona tranquillitate pacis ammodo possideant. Item nullus camerariorum citet aliquem nisi certo cum testimonio eorum quorum interest et nomina- tim quilibet eorum debet ducere Castellani nunccium. et alium iudicis. et insuper duos Kmetones de circumsedentibus uillis. et si camerarius uadit ipse secundus aut tercius sine nuncciis beneficiatorum. si interficitur nichil de eo respondeatur. $i fuerit fur aput aliquem nobilem uel aput aliquem cuius est uilla et dederit eum curie. omnia bona sua sint. et collum eius in postetatem principis detur. Insuper si fur capitur in aliquo loco et suspenditur. omnia sua sunt principis preter fruges que adhuc remanse- runt in terra. Item quod dicitur narok hoc non debet esse nisi ubi con- stet sub certo testimonio sua bona amisisse. nisi acciderit in uia, in silua uel in aliquo secreto loco uel alicui hospiti et antequam admittatur debet

sa


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile