EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
224

[2]

[3]
XII.

[4]
Otakarus I., rex Bočmiae, jura županorum provinciae Znoymensis Bi-
[5]
toviensis a duce Conrado a. 1084. et aliis nec non a se ipso statuta
[6]
publicat. Datum Znoymae 1222.

[7]
C 4. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Otacarus. qui et
[8]
Premis] dei gracia Boemorum Rex, omnibus generaliter Znoymensis pro-
[9]
uincie militibus imperpetuum: Equitati est consentaneum et regie conue-
[10]
niens excellentie pariter et honori. modis omnibus ad hoc intendere atque
[11]
niti. ut nemo contra iuris ordinem aggrauetur. sed iura omnia conseruen-
[12]
tur unicuique penitus inconuulsa. Juris enim obseruantia. et temporalis
[13]
honoris gloria conseruatur. et anime a deo in celesti patria premium tri-
[14]
buetur. Ne autem ea iura que prius a nostris predecessoribus ut a bone
[15]
memorie duce Conrado. et ab aliis postmodum autem a nobis in tota Zinoy-
[16]
mensi prouincia sunt statuta. processu temporis per quemquam possint ho-
[17]
minum inmutari. sed perpetuo stabilia permaneant aique firma. Nouerit
[18]
tam presens etas quam eius sequens posteritas. quod nos habito diligenti
[19]
tractatu cum fidelibus nostris suppanis Boemis pariter et Morauis uolentes
[20]
ab omnibus perpetuo inuiolabiliter obseruari. Jura statuimus in hune mo-
[21]
dum. Omnes hereditates quas uiri nobiles tam minores quam maiores tem-
[22]
pore ducis Conradi sine querela iuste et pacifice hucusque possederunt. in
[23]
bona tranquillitate pacis ammodo possideant. Item nullus camerariorum
[24]
citet aliquem nisi certo cum testimonio eorum quorum interest et nomina-
[25]
tim quilibet eorum debet ducere Castellani nunccium. et alium iudicis. et
[26]
insuper duos Kmetones de circumsedentibus uillis. et si camerarius uadit
[27]
ipse secundus aut tercius sine nuncciis beneficiatorum. si interficitur nichil
[28]
de eo respondeatur. $i fuerit fur aput aliquem nobilem uel aput aliquem
[29]
cuius est uilla et dederit eum curie. omnia bona sua sint. et collum eius
[30]
in postetatem principis detur. Insuper si fur capitur in aliquo loco et
[31]
suspenditur. omnia sua sunt principis preter fruges que adhuc remanse-
[32]
runt in terra. Item quod dicitur narok hoc non debet esse nisi ubi con-
[33]
stet sub certo testimonio sua bona amisisse. nisi acciderit in uia, in silua
[34]
uel in aliquo secreto loco uel alicui hospiti et antequam admittatur debet

[35]
sa


Text viewFacsimile