EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

220

et contradidit. Quia uero iunior Katholdus nepos prefati Katholdi aliguando easdem possessiones quasi hereditario iure impetebat, fratres hospitalis quamuis iniurias eius de iure declinare potuissent, pro succidenda tam eius quam omnium hominum infestatione vel lite et adipiscenda perpetuali pace tradiderunt ei duas vineas. in grincengen sitas. de familia vero a prefato Katholdo hospitali tradit: dimiserunt ei Ottonem. Ferloum? Vluoldum. duas sorores Rigemmardi et Vdalricum sine terra quam in Zokelestorp possi- debat, que hospitali iure remanere debet, quam ipse Katholdus de bonis suis ei restituere debet, Ad supradictas confirmaciones, quum dilectissimus patruus noster diue memorie Conradus rex ab omni hominum infestatione easdem possessiones hospitalis omni tempore liberas esse decreuit, nos pietatis eius sacra uestigia imitantes, sepe dictas possessiones hospitalis et quecunque in Austria vel in toto imperio nostro domus illa hospitalis modo possidet vel imposterum iuste adipisci poterit, imperiali auctoritate et pre- sentis pagine confirmatione corroboramus et in tuicionem nostram suscipi- mus. statuentes et sub obtentu gracie nostre precipientes, ne quis contra huius nostre confirmationts auctoritatem temere uenire vel possessiones supra nominatas inquietare vel ab hospitali alienare presumat. Si quis autem huius priuilegii nostri violator extiterit. Banno nostro imperiali subiaceat et centum libras auri purissimi componat. medietatem camere nostre et medietatem predicto hospitali. Vt autem vniuersa supradicta uerius credantur, et ab omnibus illibata diligentius obseruentur. presentem inde paginam. conscribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus. Adhibitis testibus quorum nomina hec sunt: Pilgerinus aquilensis patriarcha. Eberhardus archiepiscopus Salzburgensis. Covnrad patauiensis episcopus. Otto Frisingensis episcopus. Eberhardus episcopus Bambergensis. Harth- uicus ratisbonensis episcopus. Harthimanus Brixiensis episcopus. 'Tri- destinus episcopus. Henricus dux Austrie. Henricus dux Saxonie. domi- nus Vuelfo. Conradus frater imperatoris. Fridericus filius regis Conradi. Henricus dux Carinthie. Engelbertus marchio Hystrie, Marchio Thibaldus de Cambe. Marchio Adalbertus de Sítaden. Otto palatinus et frater eius. Hermannus Palatinus de Reno. Comes Gebehard de Sulzbach. Comes Gerardus de wegelingen. Comes Rodolphus de Suinesford, Comes Hal- lensis et filius eius. Comes Litholdus et filius eius. Comes Gebehardus


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile