Facsimile view
63
220
et contradidit. Quia uero iunior Katholdus nepos prefati Katholdi aliguando
easdem possessiones quasi hereditario iure impetebat, fratres hospitalis
quamuis iniurias eius de iure declinare potuissent, pro succidenda tam eius
quam omnium hominum infestatione vel lite et adipiscenda perpetuali pace
tradiderunt ei duas vineas. in grincengen sitas. de familia vero a prefato
Katholdo hospitali tradit: dimiserunt ei Ottonem. Ferloum? Vluoldum. duas
sorores Rigemmardi et Vdalricum sine terra quam in Zokelestorp possi-
debat, que hospitali iure remanere debet, quam ipse Katholdus de bonis
suis ei restituere debet, Ad supradictas confirmaciones, quum dilectissimus
patruus noster diue memorie Conradus rex ab omni hominum infestatione
easdem possessiones hospitalis omni tempore liberas esse decreuit, nos
pietatis eius sacra uestigia imitantes, sepe dictas possessiones hospitalis et
quecunque in Austria vel in toto imperio nostro domus illa hospitalis modo
possidet vel imposterum iuste adipisci poterit, imperiali auctoritate et pre-
sentis pagine confirmatione corroboramus et in tuicionem nostram suscipi-
mus. statuentes et sub obtentu gracie nostre precipientes, ne quis contra
huius nostre confirmationts auctoritatem temere uenire vel possessiones
supra nominatas inquietare vel ab hospitali alienare presumat. Si quis
autem huius priuilegii nostri violator extiterit. Banno nostro imperiali
subiaceat et centum libras auri purissimi componat. medietatem camere
nostre et medietatem predicto hospitali. Vt autem vniuersa supradicta
uerius credantur, et ab omnibus illibata diligentius obseruentur. presentem
inde paginam. conscribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus.
Adhibitis testibus quorum nomina hec sunt: Pilgerinus aquilensis patriarcha.
Eberhardus archiepiscopus Salzburgensis. Covnrad patauiensis episcopus.
Otto Frisingensis episcopus. Eberhardus episcopus Bambergensis. Harth-
uicus ratisbonensis episcopus. Harthimanus Brixiensis episcopus. 'Tri-
destinus episcopus. Henricus dux Austrie. Henricus dux Saxonie. domi-
nus Vuelfo. Conradus frater imperatoris. Fridericus filius regis Conradi.
Henricus dux Carinthie. Engelbertus marchio Hystrie, Marchio Thibaldus
de Cambe. Marchio Adalbertus de Sítaden. Otto palatinus et frater eius.
Hermannus Palatinus de Reno. Comes Gebehard de Sulzbach. Comes
Gerardus de wegelingen. Comes Rodolphus de Suinesford, Comes Hal-
lensis et filius eius. Comes Litholdus et filius eius. Comes Gebehardus