63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
' 205
alio centum marce per nos non fuerint assignate. Hanc quoque monaste-
rio liberíatem concedimus, ut iudices, qui in bonis ipsius monasterii, que
nunc habet et habebit, in posterum positi fuerint et locati, iudicandi homi-
nes in bonis ipsius monasterii residentes in causa, qualibet plenam habeant
potestatem. Volumus etiam monasterium nostrum hac nostre concessionis
libertate gaudere, ut omnes homines in bonis ipsius monasterii residentes
ab omnium officialium et beneficiariorum totius regni nostri iudicio et iuris-
dictione liberi esse debeant et exempti, ita quod abbas ipsius monasterii,
qui nunc est, et qui pro tempore fuerit, super exhibenda de hominibus
ipsis iustitia in causa qualibet requiratur, et in quacunque causa abbas
ipse in exhibenda de hominibus ipsis iustitia iure terre negligens fuerit
vel remissus, tunc in causa illa ad iudicium et beneficiarios Olomucenses
per conquerentes pro exhibenda de hominibus predictis iustitia habeatur
recursus et ipsi beneficiarii ex tunc de hominibus ipsis tenebuntur et po-
terunt in causa ipsa conquerentibus facere iura terre. Quod si tunc ali-
quem hominum ipsorum in ipso Olomucensi iudicio in alia pecunia vel re
alia beneficiariis ipsis persoluenda contigerit condemnari, ipsa pecunia vel
res ipsa non ipsis beneficiariis, sed predicto monasterio tota cedat. Quod
si forsan aliquem vel aliquos de hominibus ad monasterium ipsum perti-
nentibus talem contigerit perpetrari excessum vel excessus, propter quem
vel quos penam subire debeant capitalem, condempnatione super his habita
bona ipsius condempnati non ad nos nec ad aliquem olficialem vel bene-
ficiarium nostrum, sed ad monasterium ipsum totaliter volumus pertinere.
Item si in bonis ad ipsum monasterium pertinentibus talem contigerit per-
petrari excessum, propter quem bona ipsa per villicum nostrum debeant
spoliari; nolumus, ut bona ipsa etiam in tali casu debeant spoliari per
ipsum sine nostra speciali licentia et mandato. Premissis autem libertati-
bus per nos monasterio supradicto concessis, hanc etiam adiicimus liberta-
tem, ut nulli teloniarii vel telonia possidentes per totum nostrum dominium
ab hominibus et curribus ipsius monasterii vinum, bladum et alia pro eorum
sustentatione victualia et res alias pro ipsorum fratrum conuentu, vel eorum
edificiis deducentibus aliquid ratione telonii in perpetuum exigant vel re-
quirant. Ceterum ut dictum monasterium a nobis ampliora liberalitatis no-
stre beneficia se gaudeat accepisse, ipsi monasterio ius patronatus ecclesie
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile