EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

' 205

alio centum marce per nos non fuerint assignate. Hanc quoque monaste- rio liberíatem concedimus, ut iudices, qui in bonis ipsius monasterii, que nunc habet et habebit, in posterum positi fuerint et locati, iudicandi homi- nes in bonis ipsius monasterii residentes in causa, qualibet plenam habeant potestatem. Volumus etiam monasterium nostrum hac nostre concessionis libertate gaudere, ut omnes homines in bonis ipsius monasterii residentes ab omnium officialium et beneficiariorum totius regni nostri iudicio et iuris- dictione liberi esse debeant et exempti, ita quod abbas ipsius monasterii, qui nunc est, et qui pro tempore fuerit, super exhibenda de hominibus ipsis iustitia in causa qualibet requiratur, et in quacunque causa abbas ipse in exhibenda de hominibus ipsis iustitia iure terre negligens fuerit vel remissus, tunc in causa illa ad iudicium et beneficiarios Olomucenses per conquerentes pro exhibenda de hominibus predictis iustitia habeatur recursus et ipsi beneficiarii ex tunc de hominibus ipsis tenebuntur et po- terunt in causa ipsa conquerentibus facere iura terre. Quod si tunc ali- quem hominum ipsorum in ipso Olomucensi iudicio in alia pecunia vel re alia beneficiariis ipsis persoluenda contigerit condemnari, ipsa pecunia vel res ipsa non ipsis beneficiariis, sed predicto monasterio tota cedat. Quod si forsan aliquem vel aliquos de hominibus ad monasterium ipsum perti- nentibus talem contigerit perpetrari excessum vel excessus, propter quem vel quos penam subire debeant capitalem, condempnatione super his habita bona ipsius condempnati non ad nos nec ad aliquem olficialem vel bene- ficiarium nostrum, sed ad monasterium ipsum totaliter volumus pertinere. Item si in bonis ad ipsum monasterium pertinentibus talem contigerit per- petrari excessum, propter quem bona ipsa per villicum nostrum debeant spoliari; nolumus, ut bona ipsa etiam in tali casu debeant spoliari per ipsum sine nostra speciali licentia et mandato. Premissis autem libertati- bus per nos monasterio supradicto concessis, hanc etiam adiicimus liberta- tem, ut nulli teloniarii vel telonia possidentes per totum nostrum dominium ab hominibus et curribus ipsius monasterii vinum, bladum et alia pro eorum sustentatione victualia et res alias pro ipsorum fratrum conuentu, vel eorum edificiis deducentibus aliquid ratione telonii in perpetuum exigant vel re- quirant. Ceterum ut dictum monasterium a nobis ampliora liberalitatis no- stre beneficia se gaudeat accepisse, ipsi monasterio ius patronatus ecclesie



Text viewManuscript line view