63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1
nobis humiliter supplicastis, vt prouidere super hoc indempnitati vestre pa-
terna sollicitudine curaremus. Quia vero eiusdem ordinis sacra religio sic
vos apud nos dignos fauore constituit, vt nobis votiuum existat, vos ab.
omnibus, per que vobis possent prouenire dispendia, inmunes libenti animo
preseruare: vobis auctoritate presencium indulgemus, ví occasione consti-
tucionis huiusmodi nullum eisdem libertatibus et immunitatibus in posterum
preiudicium generetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam
nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis
autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et bea-
torum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum La-
terani V. Idus Decembris Pontificatus nostri anno sexto. — Innocencius
episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis abbati Cisterciensi eiusque
coabbatibus et conuentibus vniuersis Cisterciensis ordinis salutem et apo-
stolicam benediccionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum,
tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem
officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ex parte siquidem vestra
fuit propositum coram nobis, quod nonnulli ecclesiarum prelati vestris liber-
tatibus inuidentes, cum eis non liceat ex apostolice sedis indulto in vos
excommunicacionis sentencias promulgare, in familiares seruientes et bene-
factores ac illos: moluunt in molendinis vel coquunt in furnis vestris > gui-
que emendo vel vendendo vel alias vobis communicant sentencias profe-
runt memoratas, sicque non vim et potestatem priuilegiorum nostrorum sed
sola verba seruantes vos quodammodo excommunicant, dum vobis alios
communicare non sinunt, et ex hoc iudicari vidimini iudicio iudeorum et
qui vobis communicant in predictis, illud euenit inconueniens quod maiorem
excommunicacionem incurrant, quam excommunicatis communicando fuerant
incursuri. Quare nobis humiliter supplicastis, ut prouidere quieti vestre
super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nos igitur vestris supplicacio-
nibus inclinati, ne quis predictorum huiusmodi sentencias in fraudem priui-
legiorum apostolice sedis de cetero promulgare presumat, auctoritate pre-
sencium districcius inhibemus, decernentes eas, si per presumpcionem cu-
iuspiam taliter promulgari contigerit, irritas et inanes. Nulli ergo omnino
hominum liceat hanc paginam nostre inhibicionis et constitucionis infrin-
3
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile