EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

1

nobis humiliter supplicastis, vt prouidere super hoc indempnitati vestre pa- terna sollicitudine curaremus. Quia vero eiusdem ordinis sacra religio sic vos apud nos dignos fauore constituit, vt nobis votiuum existat, vos ab. omnibus, per que vobis possent prouenire dispendia, inmunes libenti animo preseruare: vobis auctoritate presencium indulgemus, occasione consti- tucionis huiusmodi nullum eisdem libertatibus et immunitatibus in posterum preiudicium generetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et bea- torum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum La- terani V. Idus Decembris Pontificatus nostri anno sexto. Innocencius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis abbati Cisterciensi eiusque coabbatibus et conuentibus vniuersis Cisterciensis ordinis salutem et apo- stolicam benediccionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis, quod nonnulli ecclesiarum prelati vestris liber- tatibus inuidentes, cum eis non liceat ex apostolice sedis indulto in vos excommunicacionis sentencias promulgare, in familiares seruientes et bene-

factores ac illos: moluunt in molendinis vel coquunt in furnis vestris > gui-

que emendo vel vendendo vel alias vobis communicant sentencias profe- runt memoratas, sicque non vim et potestatem priuilegiorum nostrorum sed sola verba seruantes vos quodammodo excommunicant, dum vobis alios communicare non sinunt, et ex hoc iudicari vidimini iudicio iudeorum et qui vobis communicant in predictis, illud euenit inconueniens quod maiorem excommunicacionem incurrant, quam excommunicatis communicando fuerant incursuri. Quare nobis humiliter supplicastis, ut prouidere quieti vestre super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nos igitur vestris supplicacio- nibus inclinati, ne quis predictorum huiusmodi sentencias in fraudem priui- legiorum apostolice sedis de cetero promulgare presumat, auctoritate pre- sencium districcius inhibemus, decernentes eas, si per presumpcionem cu- iuspiam taliter promulgari contigerit, irritas et inanes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibicionis et constitucionis infrin-

3



Text viewManuscript line view