EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

199

rum omnium restitucionem merito tenebantur, relaxamus misericorditer in hiis scriptis, nisi, quod absit, in posterum accione iniuriosa se nobis oppo- nerent, tunc nobis supradicta et omnia alia petere licet iuris et equitatis ordine hoc dictante. Acta sunt hec in Welegrad, anno domini MCCC sexto, sub die beatorum Fabiani et Sebastiani martirum; presentibus pre- dictis iudicibus et reuerendo in Christo patre domino Paulo abbate de Gredis et de domo nostra fratre "Thoma priore, domino Conrado seniore. fratre Wilhelmo; fratre Johanne, et maiore parte conuentus; de parte uero alia presentibus subnotatis: domino Walthero coabbate nostro; Theodrico priore; Wilhelmo celario; Simundo. Fridrico custode. Nicolao de Crepnia, Ottone subpriore, Stephano, Johanne fratribus et monachis dicte domus. Vi autem hec accio rite et racionabiliter celebrata robur perpetue obti- neat firmitatis presens scriptum sigillis venerabilium iudicum necnon no- Stris duximus roborandum, addito supradicti patris venerabilis abbatis si- gillo de Gredis.

E confirm. litera Johannis episcopi Olomuc. ab 1364 desumta e codice We- lehrad. f. 28. in archivo ejusdem monasterii.

CLXXXIX.

Joannes, episcopus Olomucensis, parrochiam in Slapanice adjungit scho- lasteriae Olomucensis ecclesiae. Dto. in Olomuz VII. Kalendas Martii 1306.

In nomine domini amen. Johannes, dei gracia Olomucensis Epi- scopus, vniuersis, quibus presentes exhibite fuerint, salutem in domino sin- ceram. Cum in officiis caritatis illis primo ex debito teneamus, a quibus nos cognoscimus beneficium recepisse, prout equitatis persuadet ratio, et sanctorum patrum edocent sanctiones, beneficiorum, quibus nos reuerenda mater nostra Olomucensis ecclesia suo fauore atque gracia honorare cu- rauit, non immemores, ad illud precipue nostros dirigimus cogitatus, et conuertimus aciem mentis nostre, vt ipsi matri ecclesie ea, qua possumus, vicissitudine respondentes, eandem Pontificatus nostri tempore pro nostre possibilitatis modo congruis honorum apicibus attollamus, quod recte nos exequi credimus, si eidem ad diuini cultus augmentum suos duxerimus red-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile