EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
199

[2]
rum omnium restitucionem merito tenebantur, relaxamus misericorditer in
[3]
hiis scriptis, nisi, quod absit, in posterum accione iniuriosa se nobis oppo-
[4]
nerent, tunc nobis supradicta et omnia alia petere licet iuris et equitatis
[5]
ordine hoc dictante. Acta sunt hec in Welegrad, anno domini MCCC
[6]
sexto, sub die beatorum Fabiani et Sebastiani martirum; presentibus pre-
[7]
dictis iudicibus et reuerendo in Christo patre domino Paulo abbate de
[8]
Gredis et de domo nostra fratre "Thoma priore, domino Conrado seniore.
[9]
fratre Wilhelmo; fratre Johanne, et maiore parte conuentus; de parte uero
[10]
alia presentibus subnotatis: domino Walthero coabbate nostro; Theodrico
[11]
priore; Wilhelmo celario; Simundo. Fridrico custode. Nicolao de Crepnia,
[12]
Ottone subpriore, Stephano, Johanne fratribus et monachis dicte domus.
[13]
Vi autem hec accio rite et racionabiliter celebrata robur perpetue obti-
[14]
neat firmitatis presens scriptum sigillis venerabilium iudicum necnon no-
[15]
Stris duximus roborandum, addito supradicti patris venerabilis abbatis si-
[16]
gillo de Gredis.

[17]
E confirm. litera Johannis episcopi Olomuc. ab 1364 desumta e codice We-
[18]
lehrad. f. 28. in archivo ejusdem monasterii.

[19]
CLXXXIX.

[20]
Joannes, episcopus Olomucensis, parrochiam in Slapanice adjungit scho-
[21]
lasteriae Olomucensis ecclesiae. Dto. in Olomuz VII. Kalendas
[22]
Martii 1306.

[23]
In nomine domini amen. Johannes, dei gracia Olomucensis Epi-
[24]
scopus, vniuersis, quibus presentes exhibite fuerint, salutem in domino sin-
[25]
ceram. Cum in officiis caritatis illis primo ex debito teneamus, a quibus
[26]
nos cognoscimus beneficium recepisse, prout equitatis persuadet ratio, et
[27]
sanctorum patrum edocent sanctiones, beneficiorum, quibus nos reuerenda
[28]
mater nostra Olomucensis ecclesia suo fauore atque gracia honorare cu-
[29]
rauit, non immemores, ad illud precipue nostros dirigimus cogitatus, et
[30]
conuertimus aciem mentis nostre, vt ipsi matri ecclesie ea, qua possumus,
[31]
vicissitudine respondentes, eandem Pontificatus nostri tempore pro nostre
[32]
possibilitatis modo congruis honorum apicibus attollamus, quod recte nos
[33]
exequi credimus, si eidem ad diuini cultus augmentum suos duxerimus red-


Text viewFacsimile