63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
159
caciter, obedienter et placide sic agere cupimus, ut a contrariis prorsus
abstineant et desistant, praelatis, clericis et religiosis, comitibus sive banis,
baronibus, militibus, civibus incolisque praefatis sub simili poena excommu-
nicationis et eodem modo praecipimus, ne memoratos regem Boemiae vel
ejus filium regem Ungariae nominare vel titulare aliqua nominatione vel
descriptione, praesumant, neve ipsis aut ministris eorum de fructibus, red-
ditibus, proventibus ac juribus aliis dicti regni et praefatorum sibi adja-
centium respondeant quoquomodo, vel ipsis circa occupationem, invasionem
et detentionem seu usurpationem memorati regni Ungariae et praemissorum
quae annexa sunt sibi occulta vel publice consilium vel auxilium afferant,
vel alicujus praesidium favoris impendant. Nos enim praelatos, clericos,
religiosos, comites sive barones, milites, cives et incolas memoratos ab
omnibus homagiis, sacramentis fidelitatis, colligationis aut conjurationis, quae
praelibatis regi Boemiae, filio, aut ministris eorum praestiterunt, aut cum
ipsis in. praejudicium dictorum reginae et regis Ungariae aliquatenus inie-
runt, etiamsi ea fuerint juramentorum, poenarum adjectione vel quovis alio
vinculo roborata, quae viribus vacua et nulla fore censemus et carere de-
cernimus omni robore firmitatis absolvimus, et ad eorum observationem
quomodocunque aut quantumcunque se astrinxerint pro observandis eisdem
ipsos decernimus non teneri. Ceterum ut quae gravitati Sedis apostolicae
congruunt, cum debita maturitate servemus, nec excludamus a nostris prae-
cessibus (praecessoribus?) amicam in throno sedentibus aequitatem, regi
Boemiae filioque praefatis peremtorium terminum quatuor mensium a die
datae praesentium numerandum inantea et peremtorie praefinimus, infra
cujus temporis spatium ipsi per se vel alios aut alium, si qua jura de pro-
prietate dicti regni Hungariae habere se credunt, nobis et apostolicae Sedi
reverenter ostendant, illaque petant et prosequantur ut expedit ordine de-
bito et rationabile fuerit, sicut ipsis melius videbitur expedire. Super
possessorio tamen cujuscunque speciei vel generis pro dicto regno Un-
gariae memorato regi Boemiae vel filio competente propter eorum con-
tumaciam sic contractam pcrpetuum silentium eis duximus imponendum.
Ultra praemissi vero temporis spatium quatrimestre, ne in potestate sit
dictorum Boemiae regis et filii inquietare pro libito, molestare frequenter,
et ut vitandi scandali occasionem tollamus et causam, ex nunc prout ex-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile