EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

159

caciter, obedienter et placide sic agere cupimus, ut a contrariis prorsus abstineant et desistant, praelatis, clericis et religiosis, comitibus sive banis, baronibus, militibus, civibus incolisque praefatis sub simili poena excommu- nicationis et eodem modo praecipimus, ne memoratos regem Boemiae vel ejus filium regem Ungariae nominare vel titulare aliqua nominatione vel descriptione, praesumant, neve ipsis aut ministris eorum de fructibus, red- ditibus, proventibus ac juribus aliis dicti regni et praefatorum sibi adja- centium respondeant quoquomodo, vel ipsis circa occupationem, invasionem et detentionem seu usurpationem memorati regni Ungariae et praemissorum quae annexa sunt sibi occulta vel publice consilium vel auxilium afferant, vel alicujus praesidium favoris impendant. Nos enim praelatos, clericos, religiosos, comites sive barones, milites, cives et incolas memoratos ab omnibus homagiis, sacramentis fidelitatis, colligationis aut conjurationis, quae praelibatis regi Boemiae, filio, aut ministris eorum praestiterunt, aut cum ipsis in. praejudicium dictorum reginae et regis Ungariae aliquatenus inie- runt, etiamsi ea fuerint juramentorum, poenarum adjectione vel quovis alio vinculo roborata, quae viribus vacua et nulla fore censemus et carere de- cernimus omni robore firmitatis absolvimus, et ad eorum observationem quomodocunque aut quantumcunque se astrinxerint pro observandis eisdem ipsos decernimus non teneri. Ceterum ut quae gravitati Sedis apostolicae congruunt, cum debita maturitate servemus, nec excludamus a nostris prae- cessibus (praecessoribus?) amicam in throno sedentibus aequitatem, regi Boemiae filioque praefatis peremtorium terminum quatuor mensium a die datae praesentium numerandum inantea et peremtorie praefinimus, infra cujus temporis spatium ipsi per se vel alios aut alium, si qua jura de pro- prietate dicti regni Hungariae habere se credunt, nobis et apostolicae Sedi reverenter ostendant, illaque petant et prosequantur ut expedit ordine de- bito et rationabile fuerit, sicut ipsis melius videbitur expedire. Super possessorio tamen cujuscunque speciei vel generis pro dicto regno Un- gariae memorato regi Boemiae vel filio competente propter eorum con- tumaciam sic contractam pcrpetuum silentium eis duximus imponendum. Ultra praemissi vero temporis spatium quatrimestre, ne in potestate sit dictorum Boemiae regis et filii inquietare pro libito, molestare frequenter, et ut vitandi scandali occasionem tollamus et causam, ex nunc prout ex-



Text viewManuscript line view