EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CXLIX.

Wenceslaus, rex Boémiae et Poloniae, confert Zdislao Mesec villam Hluk jure haereditario. Dto. in Chrudim X Kalend. Maji 1303.

Nos Wencezlaus, dei gracia Boemie.et Polonie Rex. Notum faci- mus vniuersis, presentes litteras inspecturis, quod nos propter graía et fidelia seruitia, que fidelis noster Sdyslaus, dictus Myessecz, nobis exhi- buit hactenus, et exhibet in presenti, ac in futurum poterit exhibere, villam nostram Hluk, sitam in Morauia, et habentem Curiam cum agris ad duas araturas, et de censu viginti quatuor Marcas argenti, dicto Sdyslao de speciali gracia conferimus et donamus, per eum et heredes suos heredita- rio iure imperpetuum possidendam; tali tamen conditione adiecta, quod, quandocunque a dicto Sdyslao vel eius heredibus rehabere volumus villam ipsam, dabimus sibi in aliis bonis nostris, vbi nobis placuerit, equiualentes duas araturas, et censum viginti quatuor Marcarum predictarum, uel pecu- niam, que ipsas duas araturas et censum valeat supradictum; et edificia lignea, que ibidem pro sua et familie sue conseruatione construet, sibi etiam persoluemus;. et extunc de villa, duabus araturis et censu nos in- tromittere poterimus antedictis. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri; et sigillis Maiestatis nostre íussimus communiri. . Datum in Chrudim, per manus venerabilis Petri, Basiliensis Episcopi, Wissegradensis Prepo- siti, Regnique Boemie Cancellarii, Principis nostri dilecti. Anno domini Millesimo, Trecentesimo Tertio. X. Kalendas Maii. Indictionis prime. Anno Regnorum. nostrorum Boemie Sexto, Polonie vero "Tertio.

(Sig. laesum in margine.) Ex originali in archivo eivitatis Hradisté.

20


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile