Facsimile view
63
CXLIX.
Wenceslaus, rex Boémiae et Poloniae, confert Zdislao Mesec villam Hluk
jure haereditario. Dto. in Chrudim X Kalend. Maji 1303.
Nos Wencezlaus, dei gracia Boemie.et Polonie Rex. Notum faci-
mus vniuersis, presentes litteras inspecturis, quod nos propter graía et
fidelia seruitia, que fidelis noster Sdyslaus, dictus Myessecz, nobis exhi-
buit hactenus, et exhibet in presenti, ac in futurum poterit exhibere, villam
nostram Hluk, sitam in Morauia, et habentem Curiam cum agris ad duas
araturas, et de censu viginti quatuor Marcas argenti, dicto Sdyslao de
speciali gracia conferimus et donamus, per eum et heredes suos heredita-
rio iure imperpetuum possidendam; tali tamen conditione adiecta, quod,
quandocunque a dicto Sdyslao vel eius heredibus rehabere volumus villam
ipsam, dabimus sibi in aliis bonis nostris, vbi nobis placuerit, equiualentes
duas araturas, et censum viginti quatuor Marcarum predictarum, uel pecu-
niam, que ipsas duas araturas et censum valeat supradictum; et edificia
lignea, que ibidem pro sua et familie sue conseruatione construet, sibi
etiam persoluemus;. et extunc de villa, duabus araturis et censu nos in-
tromittere poterimus antedictis. In cuius rei testimonium presentes litteras
fieri; et sigillis Maiestatis nostre íussimus communiri. . Datum in Chrudim,
per manus venerabilis Petri, Basiliensis Episcopi, Wissegradensis Prepo-
siti, Regnique Boemie Cancellarii, Principis nostri dilecti. Anno domini
Millesimo, Trecentesimo Tertio. X. Kalendas Maii. Indictionis prime.
Anno Regnorum. nostrorum Boemie Sexto, Polonie vero "Tertio.
(Sig. laesum in margine.) Ex originali in archivo eivitatis Hradisté.
20