EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

132

liberum aratro proprio construendum. Et septimum laneum de ipsius loca- tione censualem. Et duo molendina cum duabus rotis libere in profundo, quod dicitur Steinbach, collocabit. Et si plures rotas habebit, de qualibet rofa, que superaddita fuerit, annuatim nobis pro censu dabit fertonem puri argenti. Et tabernam liberam. Et liberum pistorium. Et liberum macel- lum. Liberum sutorem. Liberum Fabrum. Et ecclesiam dotamus cum medio laneo libero. Iudex vero secundum laneum medium liberum compa- rabit, ita ergo de censu carebit, sed rustici eum denariis ipsorum exsol- uent. Et tertium denarium de culpis, siue causis iudiciariis habebit. Et medium laneum ad viam gregis et ad pecora mittenda. Et iure Leob- schitzensi se regant. Si quid autem dubietatis in judiciis aut sententiis ibidem inter ventilationes quarumlibet causarum contingat, pro sententia definitiua in Wytchenau recurrere tenebuntur. Et duodecim virgas pro laneo habebunt. Et damus omnibus ibidem residentibus XX annorum liber- tatem. Finitis autem. annis libertatis unusquisque laneus nobis in festo Beate Walpurgis unum fertonem puri argenti, et in festo beati Martini unum fertonem puri argenti deseruire tenentur. Et omni anno rustici eiusdem ville tenentur nos quatuor vicibus iuuare in aratura. Ut autem universa et singula prehabita et per nos facta inconcussa permaneant, pre- sens scriptum sigilli nostri fecimus testimonio roborari. 'Kestibus, qui tune- aderant, subnotatis. Chunradus aduocatus in Lubavia. Henricus taber- nator. Sifridus braxator. Chunradus Dominus Cyger. Ciues ibidem. Pertoldus in arce. Wygandus de Hoschitz. Ticke braxator. Hermannus sutor cives in Budischow et alii quam plures fide digni. Datum in Budischow anno domini Millesimo trecentesimo primo, VII. Kalendas De-

cembris. /

In coliectione Pitteriana archivi Rayhradensis G. a. 1. (e privilegio I. ju-. dicis Kunzendorfensis desumtum.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile