Facsimile view
63
132
liberum aratro proprio construendum. Et septimum laneum de ipsius loca-
tione censualem. Et duo molendina cum duabus rotis libere in profundo,
quod dicitur Steinbach, collocabit. Et si plures rotas habebit, de qualibet
rofa, que superaddita fuerit, annuatim nobis pro censu dabit fertonem puri
argenti. Et tabernam liberam. Et liberum pistorium. Et liberum macel-
lum. Liberum sutorem. Liberum Fabrum. Et ecclesiam dotamus cum
medio laneo libero. Iudex vero secundum laneum medium liberum compa-
rabit, ita ergo de censu carebit, sed rustici eum denariis ipsorum exsol-
uent. Et tertium denarium de culpis, siue causis iudiciariis habebit. Et
medium laneum ad viam gregis et ad pecora mittenda. Et iure Leob-
schitzensi se regant. Si quid autem dubietatis in judiciis aut sententiis
ibidem inter ventilationes quarumlibet causarum contingat, pro sententia
definitiua in Wytchenau recurrere tenebuntur. Et duodecim virgas pro
laneo habebunt. Et damus omnibus ibidem residentibus XX annorum liber-
tatem. Finitis autem. annis libertatis unusquisque laneus nobis in festo
Beate Walpurgis unum fertonem puri argenti, et in festo beati Martini
unum fertonem puri argenti deseruire tenentur. Et omni anno rustici
eiusdem ville tenentur nos quatuor vicibus iuuare in aratura. Ut autem
universa et singula prehabita et per nos facta inconcussa permaneant, pre-
sens scriptum sigilli nostri fecimus testimonio roborari. 'Kestibus, qui tune-
aderant, subnotatis. Chunradus aduocatus in Lubavia. Henricus taber-
nator. Sifridus braxator. Chunradus Dominus Cyger. Ciues ibidem.
Pertoldus in arce. Wygandus de Hoschitz. Ticke braxator. Hermannus
sutor — cives in Budischow — et alii quam plures fide digni. Datum in
Budischow anno domini Millesimo trecentesimo primo, VII. Kalendas De-
cembris. /
In coliectione Pitteriana archivi Rayhradensis G. a. 1. — (e privilegio I. ju-.
dicis Kunzendorfensis desumtum.)