EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

ZT

124

sentes literas exinode fieri. et nostro sigillo fecimus roborari ad rei me- moriam sempiternam. 'lestes etiam huius rei sunt: Fridericus archidiaco- nus Olomucensis frater noster. Capellani nostri Henricus de jecter. Mar- tinus de vgezd. Nicolaus de vgezd. Dithmerus de Hulyn. et Henricus de Tracht plebani. Protywa de Honstat. Lupus de Rathays mylites. Her- bordus de Podol Laurentius aduocatus de Cremsyr.. et. alii quam plurimi fide digni. Datum et actum in Cremsyr anno domini MCCCT. in dominica reminiscere.

E copia in archivo archiepiscop. Olomuc.

CXIX.

Wenceslaus, rex Boëmiae, restituit civitati Hradisté villas Kunowice, Langcile et Mikowice. | Dto. Brunae V. Nonas Martii 1301.

Nos Wencezlaus, dei gracia Boemie et Polonie Rex. Notum faci- mus vniuersis, presentes litteras inspecturis, quod nos villas dictas Cvno- uicz. Langcile et Minoguich Ciuitati nostre Rediss super Morauam in eius prima fundatione per felicis memorie dominum Ottakarum, Regem Boemie, patrem nostrum karissimum, olim adiunctas, sicut hoc in ipsius patris nostri priuilegio oblato nobis per ciues ciuitatis ipsius uidimus con- tineri. Et postea ex quadam causa rationabili ab eadem ciuitate ammotas, dictis Ciuitati et Ciuibus restituimus, et ad Ciuitatem ipsam volumus inan- tea perpetuo pertinere, reseruatis nobis et retentis ibidem Curia nostra cum duabus araturis et famulis, villis residentibus in eisdem, hac conditione adiecta, quam dicti Ciues seruare et adimplere firmiter promiserunt, vide- / licet quod ipsi Ciues, qui prius, dum tenebant villas easdem, quadraginta Marcas argenti, census nomine, de ipsis soluere tenebantur, cum villarum ipsarum sint nunc prouentus adaucti, centum Marcas argenti ad pondus Wiennense soluere in festo Beati Martini nostre Camere annis singulis teneantur. ludex autem Ciuitatis ipsius, quicunque fuerit, homines tam predictarum trium villarum nostrarum, quam ville W. ellegrad .. Abbatis et Conuentus Monasterii W ellegradensis, site circa Ciuitatem ipsam, illam iudicandi habeat potestatem, que sibi super hoc per dictum patrem nostrum


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile