Facsimile view
63
ZT
124
sentes literas exinode fieri. et nostro sigillo fecimus roborari ad rei me-
moriam sempiternam. 'lestes etiam huius rei sunt: Fridericus archidiaco-
nus Olomucensis frater noster. Capellani nostri Henricus de jecter. Mar-
tinus de vgezd. Nicolaus de vgezd. Dithmerus de Hulyn. et Henricus de
Tracht plebani. Protywa de Honstat. Lupus de Rathays mylites. Her-
bordus de Podol Laurentius aduocatus de Cremsyr.. et. alii quam plurimi
fide digni. Datum et actum in Cremsyr anno domini MCCCT. in dominica
reminiscere.
E copia in archivo archiepiscop. Olomuc.
CXIX.
Wenceslaus, rex Boëmiae, restituit civitati Hradisté villas Kunowice,
Langcile et Mikowice. | Dto. Brunae V. Nonas Martii 1301.
Nos Wencezlaus, dei gracia Boemie et Polonie Rex. Notum faci-
mus vniuersis, presentes litteras inspecturis, quod nos villas dictas Cvno-
uicz. Langcile et Minoguich Ciuitati nostre Rediss super Morauam in
eius prima fundatione per felicis memorie dominum Ottakarum, Regem
Boemie, patrem nostrum karissimum, olim adiunctas, sicut hoc in ipsius
patris nostri priuilegio oblato nobis per ciues ciuitatis ipsius uidimus con-
tineri. Et postea ex quadam causa rationabili ab eadem ciuitate ammotas,
dictis Ciuitati et Ciuibus restituimus, et ad Ciuitatem ipsam volumus inan-
tea perpetuo pertinere, reseruatis nobis et retentis ibidem Curia nostra
cum duabus araturis et famulis, villis residentibus in eisdem, hac conditione
adiecta, quam dicti Ciues seruare et adimplere firmiter promiserunt, vide- /
licet quod ipsi Ciues, qui prius, dum tenebant villas easdem, quadraginta
Marcas argenti, census nomine, de ipsis soluere tenebantur, cum villarum
ipsarum sint nunc prouentus adaucti, centum Marcas argenti ad pondus
Wiennense soluere in festo Beati Martini nostre Camere annis singulis
teneantur. ludex autem Ciuitatis ipsius, quicunque fuerit, homines tam
predictarum trium villarum nostrarum, quam ville W. ellegrad .. Abbatis
et Conuentus Monasterii W ellegradensis, site circa Ciuitatem ipsam, illam
iudicandi habeat potestatem, que sibi super hoc per dictum patrem nostrum