EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

95

tes, id auctoritate ordinaria ex certa nostra scientia in nomine domini confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus. Nos autem Vlricus pre- positus, Welislaus decanus, Johannes scolasticus, totumque capitulum Pra- gensis ecclesie, ut ea, que facta sunt, a preposito et capitulo Boleslauiensi in premissis, et a domino venerabili patre Gregorio, Pragensi episcopo, permissa, approbata et etiam confirmata sunt, sicut superius est expressum, robur optineant perpetue firmitatis, sigillum capituli nostri Pragensis in testi- monium presentibus adhibemus. Datum Prage anno domini MCCLXXXXVIII. VII Idus Maii. Pontificatus nostri anno secundo.

E cod. chart. I. fol. 87—89 in archivo archiepiscop. Olomuc.

XCIL

Wenceslaus, rex Boémiae et marchio Moraviae, confirmat episcopo Olo- mucensi resignatas a capitulo Boleslaviensi decimas in provincia. Znoy- mensi et. Betowiensi. Dto. Pragae XVI. Kalend. Junii 1298.

Nos Wencezlaus dei gracia rex Boemie, dux Cracouie et Sandomerie, marchioque Morauie, notum faeimus vniuersis presentes litteras inspecturis, quod cum prepositus, decanus, totumque capitulum ecclesie Bolezlauiensis, volentes condicionem ipsius ecclesie facere meliorem, denarios qui modo decimales dicuntur, sed vomerales primitus vocabantur, quos habuerunt ab antiquo in Znoymensi et Wetouiensi prouinciis marchionatus nostri Mora- uie, pro eo quod ipsos propter loci distanciam commode percipere, suamque de ipsis et ecclesie sue vtilitatem facere non valebant, venerabili 'f'heode- rico episcopo Olomucensi, principi nostro dilecto, eiusque successoribus vniuersis, pro episcopatu Olomucensis ecclesie resignauerint et cesserint denariis de eisdem receptis proinde ab eodem episcopo, centum marcis puri argenti ex forma composicionis super ipsa resignacione et cessione inter eos facta, ut in priuilegiis per memoratos prepositum et capitulum Bolezlauiensis ecclesie, prefato episcopo et Olomucensi ecclesie super hoc datis, plenius dicitur contineri. Nos cessioni et resignacioni denariorum ipsorum, ad supplicacionem predictorum prepositi et capituli Boleziauiensis ecclesie, benignum prestamus assensum! volentes, ut cessio et resignacio predicta robur obtineant perpetue firmitatis. In cuius rei testimonium pre-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile