EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
95

[2]

[3]
tes, id auctoritate ordinaria ex certa nostra scientia in nomine domini
[4]
confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus. Nos autem Vlricus pre-
[5]
positus, Welislaus decanus, Johannes scolasticus, totumque capitulum Pra-
[6]
gensis ecclesie, ut ea, que facta sunt, a preposito et capitulo Boleslauiensi
[7]
in premissis, et a domino venerabili patre Gregorio, Pragensi episcopo,
[8]
permissa, approbata et etiam confirmata sunt, sicut superius est expressum,
[9]
robur optineant perpetue firmitatis, sigillum capituli nostri Pragensis in testi-
[10]
monium presentibus adhibemus. Datum Prage anno domini MCCLXXXXVIII.
[11]
VII Idus Maii. Pontificatus nostri anno secundo.

[12]
E cod. chart. I. fol. 87—89 in archivo archiepiscop. Olomuc.

[13]
XCIL

[14]
Wenceslaus, rex Boémiae et marchio Moraviae, confirmat episcopo Olo-
[15]
mucensi resignatas a capitulo Boleslaviensi decimas in provincia. Znoy-
[16]
mensi et. Betowiensi. Dto. Pragae XVI. Kalend. Junii 1298.

[17]
Nos Wencezlaus dei gracia rex Boemie, dux Cracouie et Sandomerie,
[18]
marchioque Morauie, notum faeimus vniuersis presentes litteras inspecturis,
[19]
quod cum prepositus, decanus, totumque capitulum ecclesie Bolezlauiensis,
[20]
volentes condicionem ipsius ecclesie facere meliorem, denarios qui modo
[21]
decimales dicuntur, sed vomerales primitus vocabantur, quos habuerunt ab
[22]
antiquo in Znoymensi et Wetouiensi prouinciis marchionatus nostri Mora-
[23]
uie, pro eo quod ipsos propter loci distanciam commode percipere, suamque
[24]
de ipsis et ecclesie sue vtilitatem facere non valebant, venerabili 'f'heode-
[25]
rico episcopo Olomucensi, principi nostro dilecto, eiusque successoribus
[26]
vniuersis, pro episcopatu Olomucensis ecclesie resignauerint et cesserint
[27]
denariis de eisdem receptis proinde ab eodem episcopo, centum marcis
[28]
puri argenti ex forma composicionis super ipsa resignacione et cessione
[29]
inter eos facta, ut in priuilegiis per memoratos prepositum et capitulum
[30]
Bolezlauiensis ecclesie, prefato episcopo et Olomucensi ecclesie super hoc
[31]
datis, plenius dicitur contineri. Nos cessioni et resignacioni denariorum
[32]
ipsorum, ad supplicacionem predictorum prepositi et capituli Boleziauiensis
[33]
ecclesie, benignum prestamus assensum! volentes, ut cessio et resignacio
[34]
predicta robur obtineant perpetue firmitatis. In cuius rei testimonium pre-


Text viewFacsimile