EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

63

schow gui Curie ....... per prefatum Jacobum et eius successores -- in perpetuum libere possidendos: Ita quod Collectas quales et quaslibet contribuciones seu exacciones regales qu ....... in ipso 'Thowatschow et in Wiclek, in aliis Curiis. ad nos pertinentibus. tam hyemalium quam estiualium frugum. ac in agnellis porcellis pulis caseis ..... et poledulis diuine remuneracionis intuitu de cetero damus et dari vo- lumus eidem Ecclesie percipiendas integre per dominum Jacobum et eius quoslibet ...... supradictis. quibus ipsam Ecclesiam amplius dotamus, qui- bus ab antiquo fuerat dotata perfruantur libere et quiete Ceterum con- cedimus Jacobo sepedicto. ac su ....... necessitatibus suis et sue domus. sine alicuius impedimento recipiant libere. nec de hoc alicui dare munuscula teneantur. n cuius rei testimonium p. ....... Anno domini Millesimo Ducentesimo LXXXXVII. VII. Idus Aprilis. per manus Magistri Johannis Sacensis prepositi. Anno coronacionis nostre secundo.

E confirmatione Joannis episcopi Olomucensis de anno 1393. in interfolio Cod. Ms. (sign. II. III. 5.) in bibliotheca c. r. Universitatis Olomuc.

LXVII.

Bonifacius VIII. papa concedit Wenceslao, regi Boémíae, facultatem , a personis ecclesiasticis celebrandae coronationis causa subsidia percipiendi. i Dto. Romae II. Kalend. Aprilis 1297.

Carissimo in Christo filio Wenceslao regi Boemiae illustri. Exhibita nobis celsitudinis tuae petitio continebat, quod cum disponas in proximo coronationis tuae solennia celebrare, ac ad id inevitabiliter concurrere ha- beat importabilis tibi quasi fluvius expensarum, tam ecclesiasticorum quam secularium locorum et personarum tui regni subsidium est tibi ad hoc plu- rimum opportunum, ne in tuum et ejusdem regni dispendium te propter hoc gravia subire oporteat onera debitorum; quare nobis humiliter supplicasti, ut ad hujusmodi tua et ejusdem regni dispendia evitanda universis praela- tis, ecclesiis et personis ecclesiasticis ejusdem regni cujuscumque eminen- tiae, conditionis, ordinis sive status impendendi tibi subventionem congruam pro hujusmodi tuis praefatae coronationis expensarum oneribus relevandis,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile