EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
63

[2]

[3]
schow gui Curie ....... per prefatum Jacobum et eius successores --
[4]
in perpetuum libere possidendos: Ita quod Collectas quales et quaslibet
[5]
contribuciones seu exacciones regales qu ....... in ipso 'Thowatschow
[6]
et in Wiclek, in aliis Curiis. ad nos pertinentibus. tam hyemalium quam
[7]
estiualium frugum. ac in agnellis porcellis pulis caseis .....
[8]
et poledulis diuine remuneracionis intuitu de cetero damus et dari vo-
[9]
lumus eidem Ecclesie percipiendas integre per dominum Jacobum et eius
[10]
quoslibet ...... supradictis. quibus ipsam Ecclesiam amplius dotamus, qui-
[11]
bus ab antiquo fuerat dotata perfruantur libere et quiete Ceterum con-
[12]
cedimus Jacobo sepedicto. ac su ....... necessitatibus suis et sue domus.
[13]
sine alicuius impedimento recipiant libere. nec de hoc alicui dare munuscula
[14]
teneantur. n cuius rei testimonium p. ....... Anno domini Millesimo
[15]
Ducentesimo LXXXXVII. VII. Idus Aprilis. per manus Magistri Johannis
[16]
Sacensis prepositi. Anno coronacionis nostre secundo.

[17]
E confirmatione Joannis episcopi Olomucensis de anno 1393. in interfolio
[18]
Cod. Ms. (sign. II. III. 5.) in bibliotheca c. r. Universitatis Olomuc.

[19]
LXVII.

[20]
Bonifacius VIII. papa concedit Wenceslao, regi Boémíae, facultatem , a
[21]
personis ecclesiasticis celebrandae coronationis causa subsidia percipiendi.
[22]
i Dto. Romae II. Kalend. Aprilis 1297.

[23]
Carissimo in Christo filio Wenceslao regi Boemiae illustri. Exhibita
[24]
nobis celsitudinis tuae petitio continebat, quod cum disponas in proximo
[25]
coronationis tuae solennia celebrare, ac ad id inevitabiliter concurrere ha-
[26]
beat importabilis tibi quasi fluvius expensarum, tam ecclesiasticorum quam
[27]
secularium locorum et personarum tui regni subsidium est tibi ad hoc plu-
[28]
rimum opportunum, ne in tuum et ejusdem regni dispendium te propter hoc
[29]
gravia subire oporteat onera debitorum; quare nobis humiliter supplicasti,
[30]
ut ad hujusmodi tua et ejusdem regni dispendia evitanda universis praela-
[31]
tis, ecclesiis et personis ecclesiasticis ejusdem regni cujuscumque eminen-
[32]
tiae, conditionis, ordinis sive status impendendi tibi subventionem congruam
[33]
pro hujusmodi tuis praefatae coronationis expensarum oneribus relevandis,


Text viewFacsimile