63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
2
IT.
Wenceslaus, rex Boëmiae et marchio Moraviae, domui fratrum Teuto-
nicorum in Novosedlic (Slawkow) varia jura concedit. Dt. Brunae in
vigilia ascensionis domini 1294.
Wencezlaus dei gratia rex Bohemie, et Marchio Moravie. Ob
datoris gratiarum reverentiam, a quo gratis accepimus, que habemus, gra-
tiose liberalitatis officium libenter in suis famulis exercemus, ut dum per
opera, que sibi sunt placita, benefactorem nostrum recognoscimus, receptis
ab eo reddamus gratiis digniores. Per presens igitur privilegium ad
notitiam presentium, et memoriam deferimus futurorum, quod nos principa-
liter cupientes complacere regi regum, per quem regnantium eriguntur solia,
et teguntur, ac per consequens intendentes ex quadam singulari preroga-
Чуа gratie, qua honorabilem virum fratrem Didoldum dilectum nobis com-
mendatorem provincialem per Boémiam et Moraviam, ordinis cruciferorum
domus 'Feutonice propter prebitatis sue merita et plurima servitia, nobis
per eum exhibita prosequimur ordinem suum et domus sibi subjectas con-
gruis beneficiorum, et libertatum gratiis decorare, ac volentes nichilominus,
ut idem frater Didoldus proinde eo amplius nostris, et regni insistat ser-
vitiis temporibus in futuris ipsi fratri Didoldo, ac ordini suo et domui in
Novosedlicz in persona sua has gratias, que subsequuntur inferius, duxi-
mus faciendas, videlicet, quod universos et singulos cruciferorum homines
manentes in Novosedlicz, et villis ipsi foro Novosedlicz adjacentibus a iuris-
dictione omnium beneficiariorum terre Moravie eximimus, et absolvimus ex
certa nostra scientia et gratia speciali, dantes eis potestatem plenariam
habendi, et erigendi apud ipsum forum Novosedlicz patibulum, ac quoslibet
excessus, qui in hereditate eorum commissi fuerint, secundum consuetudines
approbatas, et iura civilia animadversione debita puniendi. Et ut dicti
cruciferi in Novosedlicz tanto uberiorem gratiam a nobis se fore sentiant,
assequuntur, statuimus et volumus, ut nullus camerariorum, purccraviorum,
officialium, et villicorum nostrorum a singulis hominibus, qui in foro Novo-
sedlicz merces sive res quascumque venales habuerint, ratione officii, quod
Lowche dicitur vulgariter, seu quorumlibet aliorum officiorum aliquem que-
stum sive denarios exigat vel requirat, quia et emptores et venditores rerum
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile