EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

2

IT.

Wenceslaus, rex Boëmiae et marchio Moraviae, domui fratrum Teuto- nicorum in Novosedlic (Slawkow) varia jura concedit. Dt. Brunae in vigilia ascensionis domini 1294.

Wencezlaus dei gratia rex Bohemie, et Marchio Moravie. Ob datoris gratiarum reverentiam, a quo gratis accepimus, que habemus, gra- tiose liberalitatis officium libenter in suis famulis exercemus, ut dum per opera, que sibi sunt placita, benefactorem nostrum recognoscimus, receptis ab eo reddamus gratiis digniores. Per presens igitur privilegium ad notitiam presentium, et memoriam deferimus futurorum, quod nos principa- liter cupientes complacere regi regum, per quem regnantium eriguntur solia, et teguntur, ac per consequens intendentes ex quadam singulari preroga- Чуа gratie, qua honorabilem virum fratrem Didoldum dilectum nobis com- mendatorem provincialem per Boémiam et Moraviam, ordinis cruciferorum domus 'Feutonice propter prebitatis sue merita et plurima servitia, nobis per eum exhibita prosequimur ordinem suum et domus sibi subjectas con- gruis beneficiorum, et libertatum gratiis decorare, ac volentes nichilominus, ut idem frater Didoldus proinde eo amplius nostris, et regni insistat ser- vitiis temporibus in futuris ipsi fratri Didoldo, ac ordini suo et domui in Novosedlicz in persona sua has gratias, que subsequuntur inferius, duxi- mus faciendas, videlicet, quod universos et singulos cruciferorum homines manentes in Novosedlicz, et villis ipsi foro Novosedlicz adjacentibus a iuris- dictione omnium beneficiariorum terre Moravie eximimus, et absolvimus ex certa nostra scientia et gratia speciali, dantes eis potestatem plenariam habendi, et erigendi apud ipsum forum Novosedlicz patibulum, ac quoslibet excessus, qui in hereditate eorum commissi fuerint, secundum consuetudines approbatas, et iura civilia animadversione debita puniendi. Et ut dicti cruciferi in Novosedlicz tanto uberiorem gratiam a nobis se fore sentiant, assequuntur, statuimus et volumus, ut nullus camerariorum, purccraviorum, officialium, et villicorum nostrorum a singulis hominibus, qui in foro Novo- sedlicz merces sive res quascumque venales habuerint, ratione officii, quod Lowche dicitur vulgariter, seu quorumlibet aliorum officiorum aliquem que- stum sive denarios exigat vel requirat, quia et emptores et venditores rerum



Text viewManuscript line view