359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
30
35
40
480 Juli 12.
salis ecclesie approbari et confirmari, sibi desuper executores concedendo
ete.: concordant omnes sacre deputaciones, quod admittatur et admissa
fuit ipsa supplicacio in forma cancellarie. Due, videlicet de communibus
et de pace, addunt ,si et in quantum non obviet sacris canonibus", et
illa de reformatorio superaddit ,ita tamen quod statuta et ordinaciones
hujusmodi in ipsa cancellaria exhibeantur*.
6. Super? supplicacione Johannis Peyrolerii petentis domino Jo-
hanni Bachenstein judici cause committi, ut, si sibi de sentencia pro
dicto supplicante et contra quendam Nicodum et Veyria de et super ec-
clesia parrochiali de Chissiva Gebennensis diocesis lata ac de litispendencia
inter eundem supplicantem” et quendam Mermetum Guygneti occasione
dicte ecclesie constiterit et successive quod quidam Girardus de Veyria,
frater germanus dicti Nicodi, eandem ecclesiam a sanctissimo domino
nostro Felice papa Vt? de novo impetraverit causamque hujusmodi in
sua curia contra litispendenciam in hoo sacro concilio committi fecerit
etc., eundem Gerardum moneat, ut sub certis penis eciam privacionis et
inhabilitaeionis etc. commissioni litique et cause hujusmodi cum inde
secutis renunciet, cum potestate inhibendi dicto asserto. judici et eidem
Gerardo, ne lite pendente in hoc sacro concilio quitquam attemptent eto.:
concordant omnes sacre deputaciones, quod committatur et commissum
fuit judici cause, qui constito de assertis advocet inhibeat, eciam sub cen-
suris, ut petitur, et justiciam faciat. Illa de pace limitat, videlicet ,et
inhibeat sub censuris ecclesiasticis et aliis penis honestis, de quibus judici
videbitur“.
7. Super supplicacione Cristofori Benedicti prioris prioratus secularis
parrochialis ecclesie Castellionis Farfayne Ylerdensis diocesis petentis, ut,
cum ipse ad serenissimum dominum regem Arragonum se transtulerit,
ipse infra annum non cogatur se facere promoveri ad aliquos sacros or-
dines etc.: concordant tres sacre deputaciones, quod admittatur et admissa
fuit ipsa supplieacio ad annum, ut petitur, ita tamen quod supplicans
infra medium annum se teneatur facere promoveri ad subdiaconatus
ordinem. Quarta de pace refutavit eandem.
8. Super? supplicacione Petri Valero presbiteri petentis resigna-
cionem, quam Bartholomeus de Losso propter paralisim, qua tactus est,
facere intendit de ecclesia parrochiali de Villafranca Dertusensis diocesis,
admitti sibique supplicanti de eadem provideri cum reservacione pensionis
eidem resignanti fiende necnon cum eodem Petro dispensari, ut cum
dicta ecclesia. quandam capellam, quam in eadem obtinet ecclesia, de
consensu patronorum ejusdem retinere possit etc.: concordant omnes sacre
*) am Rande solvit, b) Vorl. suplicantem. ©) am Rande solvit.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile