EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

10

30

35

40

480 Juli 12.

salis ecclesie approbari et confirmari, sibi desuper executores concedendo ete.: concordant omnes sacre deputaciones, quod admittatur et admissa fuit ipsa supplicacio in forma cancellarie. Due, videlicet de communibus et de pace, addunt ,si et in quantum non obviet sacris canonibus", et illa de reformatorio superaddit ,ita tamen quod statuta et ordinaciones hujusmodi in ipsa cancellaria exhibeantur*.

6. Super? supplicacione Johannis Peyrolerii petentis domino Jo- hanni Bachenstein judici cause committi, ut, si sibi de sentencia pro dicto supplicante et contra quendam Nicodum et Veyria de et super ec- clesia parrochiali de Chissiva Gebennensis diocesis lata ac de litispendencia inter eundem supplicantem et quendam Mermetum Guygneti occasione dicte ecclesie constiterit et successive quod quidam Girardus de Veyria, frater germanus dicti Nicodi, eandem ecclesiam a sanctissimo domino nostro Felice papa Vt? de novo impetraverit causamque hujusmodi in sua curia contra litispendenciam in hoo sacro concilio committi fecerit etc., eundem Gerardum moneat, ut sub certis penis eciam privacionis et inhabilitaeionis etc. commissioni litique et cause hujusmodi cum inde secutis renunciet, cum potestate inhibendi dicto asserto. judici et eidem Gerardo, ne lite pendente in hoc sacro concilio quitquam attemptent eto.: concordant omnes sacre deputaciones, quod committatur et commissum fuit judici cause, qui constito de assertis advocet inhibeat, eciam sub cen- suris, ut petitur, et justiciam faciat. Illa de pace limitat, videlicet ,et inhibeat sub censuris ecclesiasticis et aliis penis honestis, de quibus judici videbitur.

7. Super supplicacione Cristofori Benedicti prioris prioratus secularis parrochialis ecclesie Castellionis Farfayne Ylerdensis diocesis petentis, ut, cum ipse ad serenissimum dominum regem Arragonum se transtulerit, ipse infra annum non cogatur se facere promoveri ad aliquos sacros or- dines etc.: concordant tres sacre deputaciones, quod admittatur et admissa fuit ipsa supplieacio ad annum, ut petitur, ita tamen quod supplicans infra medium annum se teneatur facere promoveri ad subdiaconatus ordinem. Quarta de pace refutavit eandem.

8. Super? supplicacione Petri Valero presbiteri petentis resigna- cionem, quam Bartholomeus de Losso propter paralisim, qua tactus est, facere intendit de ecclesia parrochiali de Villafranca Dertusensis diocesis, admitti sibique supplicanti de eadem provideri cum reservacione pensionis eidem resignanti fiende necnon cum eodem Petro dispensari, ut cum dicta ecclesia. quandam capellam, quam in eadem obtinet ecclesia, de consensu patronorum ejusdem retinere possit etc.: concordant omnes sacre

*) am Rande solvit, b) Vorl. suplicantem. ©) am Rande solvit.



Text viewManuscript line view