EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

November 27. 29. 461

et concluse. fuerunt, super guibus forme per dominos deputatos facte et concepte sunt, videtur dominis? de duodecim, quod pro honore sacri con- cilii et ut fama, que proch dolor jam invalescit, quod nulla spes ulteri- oris reformationis habetur, cesset, quod in sacris deputacionibus forme concepte exhiberi debeant, ut inde una sessio celebrari possit ante nati- vitatem domini nostri Jesu Christi, et quod promotores compellantur ad sollicitandum premissa.

Votis singulorum sorutatis placuit advisamentum in forma.

Item cum sacre deputaciones deliberaverunt super advisamento de libertate incorporatorum, et fuit? in generali congregacione conclusum, propter scandala evitanda in futurum videtur utile, quod magister Jo- hannes Leodegarii, qui illud unacum forma super ipso concepta per do- minos deputatos habet, compelli debeat ad tradendum advisamentum et formas hujusmodi, ut inde incorporatis provideatur.

Votis singulorum scrutatis placuit advisamentum et quod magister Johannes Leodegarii compellatur sub pena privationis omnium beneficiorum et officiorum et hujus sacre deputacionis ingressus, et hoc per dominum Johanuem de Bachenstein presidentem.

Dominus? Anselmus procurator Pruthenorum petit audiri in causa Tridentine apostasie.

Dominus Johannes promotor sacri concilii retulit michi notario, qualiter dominus Bartholomeus Conradi prepositus de Carlinga Treverensis diocesis distributus est in hac sacra deputacione, et hoc asseruit.

Die penultima mensis novembris anno quo supra in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem venerabili viro domino Johanne de Bachenstein.

Super. supplicacione cujusdam militis Petri Merscheri ordinis Jero- solimitani etc., petita copia per venerabilem doctorem dominum Guil- lermum de Constancia, placuit, quod, nisi ipse dominus Guillermus per hane totam diem doceret de mandato, quod supplicacio ipsa admitteretur, ut. petitur. Quo casu, quod doceret, decreta est sibi copia et michi no- tario fuit commissum ex parte deputacionis adire ad ipsum dominum Guillermum. Ad quem adivi et idem dominus Guillermus michi exhibuit et de facto tradidit quandam papirei cedulam sigillatam sigillo domini Hugonis comitis de Montford ejusdem ordinis, prout prima facie apparet. Cujusquidem cedule tenor sequitur de verbo ad verbum. Quodquidem sigillum coopertum est papiro nulla approbatione existente.

*) fehlt. in. der Vorlage. ^) Vorl. fuerunt. *) am Rande protestacio.

10

A o

20

30

35


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile