November 27. 29. 461
et concluse. fuerunt, super guibus forme per dominos deputatos facte et
concepte sunt, videtur dominis? de duodecim, quod pro honore sacri con-
cilii et ut fama, que proch dolor jam invalescit, quod nulla spes ulteri-
oris reformationis habetur, cesset, quod in sacris deputacionibus forme
concepte exhiberi debeant, ut inde una sessio celebrari possit ante nati-
vitatem domini nostri Jesu Christi, et quod promotores compellantur ad
sollicitandum premissa.
Votis singulorum sorutatis placuit advisamentum in forma.
Item cum sacre deputaciones deliberaverunt super advisamento de
libertate incorporatorum, et fuit? in generali congregacione conclusum,
propter scandala evitanda in futurum videtur utile, quod magister Jo-
hannes Leodegarii, qui illud unacum forma super ipso concepta per do-
minos deputatos habet, compelli debeat ad tradendum advisamentum et
formas hujusmodi, ut inde incorporatis provideatur.
Votis singulorum scrutatis placuit advisamentum et quod magister
Johannes Leodegarii compellatur sub pena privationis omnium beneficiorum
et officiorum et hujus sacre deputacionis ingressus, et hoc per dominum
Johanuem de Bachenstein presidentem.
Dominus? Anselmus procurator Pruthenorum petit audiri in causa
Tridentine apostasie.
Dominus Johannes promotor sacri concilii retulit michi notario,
qualiter dominus Bartholomeus Conradi prepositus de Carlinga Treverensis
diocesis distributus est in hac sacra deputacione, et hoc asseruit.
Die penultima mensis novembris anno quo supra in sacra deputacione
pro communibus, presidente in eadem venerabili viro domino Johanne
de Bachenstein.
Super. supplicacione cujusdam militis Petri Merscheri ordinis Jero-
solimitani etc., petita copia per venerabilem doctorem dominum Guil-
lermum de Constancia, placuit, quod, nisi ipse dominus Guillermus per
hane totam diem doceret de mandato, quod supplicacio ipsa admitteretur,
ut. petitur. Quo casu, quod doceret, decreta est sibi copia et michi no-
tario fuit commissum ex parte deputacionis adire ad ipsum dominum
Guillermum. Ad quem adivi et idem dominus Guillermus michi exhibuit
et de facto tradidit quandam papirei cedulam sigillatam sigillo domini
Hugonis comitis de Montford ejusdem ordinis, prout prima facie apparet.
Cujusquidem cedule tenor sequitur de verbo ad verbum. Quodquidem
sigillum coopertum est papiro nulla approbatione existente.
*) fehlt. in. der Vorlage. ^) Vorl. fuerunt. *) am Rande
protestacio.
10
A
o
20
30
35