EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Oktober 27—30. 443

eciamsi sancte Romane ecclesie cardinales archiepiscopi episcopi etc. fuerint, qui nomine parte et auctoritate hujus sacri concilii habuerint administrationem et receptionem quarumeunque pecuniarum hujus sacri concilii, compellendum eosdem viis juris remediis et sub censuris opor-

tunis et referendum in deputacionibus deputentur et deputati fuerunt pro-

deputacione fidei reverendissimus cardinalis dominus sancti Calixti, ma- gister Nicolaus Amici et Antonius de Castillo, pro pace dominus electus sancti Poncii et prepositus Bardvicensis (vel dominus Andreas Borcho in ejus absencia) et Angelus de Pisis, pro reformatorio magister Marchus Bonifilii et Jacobus de Salzeburga. Quarta vero de communibus satis cum aliis deputacionibus concurrit et addit, prout in 3? folio anteriori fit mencio!, et deputavit reverendos patres dominos Vercellensem et Montis Regalis episcopos, dominum Johannem de Bachenstein et magistrum Henricum Hubelin, ita quod vocatis etc., prout premittitur.

Sabbati XXVIII* fuit festum beatorum Symonis et Jude. Dominica XXIX fuit missa conciliaris in ecclesia majori Dasiliensi, ut moris est.

Lune penultima octobris M? ete. XL primo in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem domino Johanne Joubaudi archidiacono de Media in ecclesia Nannetensi.

Super advisamento dominorum de duodecim continente, quod die martis ebdomadis singulis vel alia die, de qua videbitur, missa? in ho- norem Dei et illius sancti, de quo oportunum videbitur, solemniter celebrari? debebit et ut eciam consimilis missa ea die tam in collegiatis et parrochialibus ecclesiis hujus inclite civitatis quam in monasteriis reli- giosorum pro negociorum sacri concilii expedicione et felici progressu celebretur? et eciam ut de cetero quilibet sacerdos, cujuscunque status seu condicionis? extiterit, tociens quociens celebrabit, excepta defunctorum missa, unam specialem collectam dicere debebit etc., placuit, quod die veneris vel die dominica hujusmodi missa celebretur respectu concilii. Quoad alia, placuit, quod admittatur advisamentum.

Super advisamento de reservationibus faciendis juxta formam decreti, quod incipit ,Preterea cum in decreto XXXI* sessionis hujus sacri con- cilii inter cetera caveatur, quod ipsum sacrum concilium non intendit

*) Vorl. missam. ») Vorl. celebrare. ©) fehl! in der Vorlage. 3) Vorl. concitionis.

' Vgl. S. 488 Z. 5 f.

10

15

80


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile