Oktober 27—30. 443
eciamsi sancte Romane ecclesie cardinales archiepiscopi episcopi etc.
fuerint, qui nomine parte et auctoritate hujus sacri concilii habuerint
administrationem et receptionem quarumeunque pecuniarum hujus sacri
concilii, e£ compellendum eosdem viis juris remediis et sub censuris opor-
tunis et referendum in deputacionibus deputentur et deputati fuerunt pro-
deputacione fidei reverendissimus cardinalis dominus sancti Calixti, ma-
gister Nicolaus Amici et Antonius de Castillo, pro pace dominus electus
sancti Poncii et prepositus Bardvicensis (vel dominus Andreas Borcho in
ejus absencia) et Angelus de Pisis, pro reformatorio magister Marchus
Bonifilii et Jacobus de Salzeburga. Quarta vero de communibus satis
cum aliis deputacionibus concurrit et addit, prout in 3? folio anteriori
fit mencio!, et deputavit reverendos patres dominos Vercellensem et
Montis Regalis episcopos, dominum Johannem de Bachenstein et magistrum
Henricum Hubelin, ita quod vocatis etc., prout premittitur.
Sabbati XXVIII* fuit festum beatorum Symonis et Jude.
Dominica XXIX fuit missa conciliaris in ecclesia majori Dasiliensi,
ut moris est.
Lune penultima octobris M? ete. XL primo in sacra deputacione pro
communibus, presidente in eadem domino Johanne Joubaudi archidiacono
de Media in ecclesia Nannetensi.
Super advisamento dominorum de duodecim continente, quod die
martis ebdomadis singulis vel alia die, de qua videbitur, missa? in ho-
norem Dei et illius sancti, de quo oportunum videbitur, solemniter
celebrari? debebit et ut eciam consimilis missa ea die tam in collegiatis
et parrochialibus ecclesiis hujus inclite civitatis quam in monasteriis reli-
giosorum pro negociorum sacri concilii expedicione et felici progressu
celebretur? et eciam ut de cetero quilibet sacerdos, cujuscunque status
seu condicionis? extiterit, tociens quociens celebrabit, excepta defunctorum
missa, unam specialem collectam dicere debebit etc., placuit, quod die
veneris vel die dominica hujusmodi missa celebretur respectu concilii.
Quoad alia, placuit, quod admittatur advisamentum.
Super advisamento de reservationibus faciendis juxta formam decreti,
quod incipit ,Preterea cum in decreto XXXI* sessionis hujus sacri con-
cilii inter cetera caveatur, quod ipsum sacrum concilium non intendit
*) Vorl. missam. ») Vorl. celebrare. ©) fehl! in der Vorlage. 3) Vorl.
concitionis.
' Vgl. S. 488 Z. 5 f.
10
15
80