EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

März 22. 337

sacra deputacione® reverendus pater dominus episcopus Vercellensis, ab- bas Ambroniaci, Johannes de Bachenstein et Augustinus de Insula, ita tamen quod infra octo dies se habeant expedire.

Successive alia fuerunt porrecta ex parte dominorum duodecim, que secuntur:

Avisamenta dominorum duodecim martis XXI. mensis marcii MeCCCCoXLI?,

Licet optime a majoribus nostris ordinatum fuerit, ut una eademque persona incompatibilia beneficia retinere non posset, ambicio tamen et immensa sitis habendi plurimos excecat, ut non contenti habitis ampliora semper desiderent, et, quia juris adversus? se normam repererint, ad summos pontifices vel generalia concilia recurrentes per dispensacionis remedium inexplebilibus eorum cupiditatibus satisfacere satagunt, ex quo fit, quod aliqui supra virtutem et meritum suum beneficia dignitatesque possideant et pleni atque ebrii sint, alii vero nullum habentes beneficium siciant et esuriant, ecclesie vero et beneficia quelibet destruantur et animarum in illis cura, cujus causa beneficia sunt fundata, penitus negli- gatur, quare, cum hoc sacrum concilium ad reformandum eeclesie statui precipue convenerit, videtur dominis de duodecim in hune, qui sequitur, modum debere provideri:

1. Quod deinceps doctori vel nobili, qui tricentas libras Turonenses in redditibus annuis in beneficiis vel officiis ecclesiasticis obtinuerit, nulla possit amplius ad incompatibilia dispensacio concedi, cum aliis vero ultra ducentarum librarum valorem nullatenus dispensetur quodque, nisi im- petraus graciam ad incompatibilia valorem beneficiorum, que habet, ex- presserit, impetratis penitus careat, nulli tamen, quantumcunque modicum in beneficiis habuerit, due parrochiales ecclesie aut due dignitates majores post pontificales vel due in collegiatis ecclesiis principales com- mitti possint. .

2. Item licet canonicatus et prebende diversarum ecclesiarum ob- tiueri invicem possint, ne tamen unus loca plurium occupet et servicia minuantur divina, ordinandum videtur, ut inantea doctor vel nobilis in metropoliticis duas, in cathedralibus tres, in collegiatis ecclesiis quatuor solummodo, cujuscunque valoris fuerint ille, alii vero in metropolitana unam, in cathedralibus duas, in collegiatis ecclesiis tres tantum canoni- catus et prebendas valeant obtinere, ita tamen quod doctor vel nobilis plures quam quatuor, alii plures quam tres canonicatus et prebendas nullatenus adipiseantur. In aliis autem dignitatibus, quantumcunque inter se compaciantur, ordinetur, ut doctor vel nobilis ultra tres, alii

*) Vorl. wiederholt fueruut deputati. b) Torl. adverse.

Concilium Basiliense VII. 43

10

20

25

-

30

40


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile