März 22. 337
sacra deputacione® reverendus pater dominus episcopus Vercellensis, ab-
bas Ambroniaci, Johannes de Bachenstein et Augustinus de Insula, ita
tamen quod infra octo dies se habeant expedire.
Successive alia fuerunt porrecta ex parte dominorum duodecim, que
secuntur:
Avisamenta dominorum duodecim
martis XXI. mensis marcii MeCCCCoXLI?,
Licet optime a majoribus nostris ordinatum fuerit, ut una eademque
persona incompatibilia beneficia retinere non posset, ambicio tamen et
immensa sitis habendi plurimos excecat, ut non contenti habitis ampliora
semper desiderent, et, quia juris adversus? se normam repererint, ad
summos pontifices vel generalia concilia recurrentes per dispensacionis
remedium inexplebilibus eorum cupiditatibus satisfacere satagunt, ex quo
fit, quod aliqui supra virtutem et meritum suum beneficia dignitatesque
possideant et pleni atque ebrii sint, alii vero nullum habentes beneficium
siciant et esuriant, ecclesie vero et beneficia quelibet destruantur et
animarum in illis cura, cujus causa beneficia sunt fundata, penitus negli-
gatur, quare, cum hoc sacrum concilium ad reformandum eeclesie statui
precipue convenerit, videtur dominis de duodecim in hune, qui sequitur,
modum debere provideri:
1. Quod deinceps doctori vel nobili, qui tricentas libras Turonenses
in redditibus annuis in beneficiis vel officiis ecclesiasticis obtinuerit, nulla
possit amplius ad incompatibilia dispensacio concedi, cum aliis vero ultra
ducentarum librarum valorem nullatenus dispensetur quodque, nisi im-
petraus graciam ad incompatibilia valorem beneficiorum, que habet, ex-
presserit, impetratis penitus careat, nulli tamen, quantumcunque modicum
in beneficiis habuerit, due parrochiales ecclesie aut due dignitates
majores post pontificales vel due in collegiatis ecclesiis principales com-
mitti possint. .
2. Item licet canonicatus et prebende diversarum ecclesiarum ob-
tiueri invicem possint, ne tamen unus loca plurium occupet et servicia
minuantur divina, ordinandum videtur, ut inantea doctor vel nobilis in
metropoliticis duas, in cathedralibus tres, in collegiatis ecclesiis quatuor
solummodo, cujuscunque valoris fuerint ille, alii vero in metropolitana
unam, in cathedralibus duas, in collegiatis ecclesiis tres tantum canoni-
catus et prebendas valeant obtinere, ita tamen quod doctor vel nobilis
plures quam quatuor, alii plures quam tres canonicatus et prebendas
nullatenus adipiseantur. In aliis autem dignitatibus, quantumcunque
inter se compaciantur, ordinetur, ut doctor vel nobilis ultra tres, alii
*) Vorl. wiederholt fueruut deputati. b) Torl. adverse.
Concilium Basiliense VII. 43
10
20
25
-
30
40