359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Februar 4. 6. 8. ° 807
Deinde facta fuit relacio! dominorum ambassiatorum sacri concilii
et sanctissimi domini nostri pape, videlicet reverendissimi patris domini
cardinalis sancti Martini, abbatis sancti Stephani, Nicolai Amici, Joannis
Bachensteyn et Francisci de Bossis advocati, redeuntium de dieta Nuren-
burgensi 2.
Dictus dominus cardinalis sancti Martini in faciendo relacionem
suam retulit, qualiter stipendiati episcopi Constantiensis invaserunt? am-
bassiatores predictos manu armata et violenter; sed per graciam altissimi
evaserunt.
Deinde non completa relatione lecta fuit littera episcopi Craco-
viensis in favorem Johannis de Elgoth pro scolasteria ecclesie Cracoviensis,
que dirigebatur sacro concilio.
Die lune VI. februarii non fuit deputacio, quia dictum fuit, quod
deberet fieri continuacio relacionis?.
VIII. februarii? pro tunc et pro illo die deputatus fuit in presi-
dentem dominus Montis Regalis, et deinde paulo post supervenit dominus
abbas Ambroniaci presidens.
Pro clavigero deputatus fuit loco domini Danckardi magister Johannes
Rickerssen et juravit et clavem recepit ab eodem.
Super avisamento dominorum duodecim incipiente „Item quia in
conclusione libertatum suppositorum sacri concilii Basiliensis“ in effectu
continente, quod sub gravi pena apponenda per sacras deputaciones, ut
tam soldanus sanctissimi domini nostri pape quam ejus vicegerens pro
tempore pro preteritis forefactis digna correctione puniantür et ne de
cetero similia fiant, per easdem sacras deputaciones debite provideatur,
votis singulorum scrutatis placuit, quod requiratur dominus auditor sacri
concilii seu ejus locumtenens, quatenus de insultibus factis contra supposita
sacri concilii e& eorum familiares per soldanum pape seu ejus locum-
tenentem et familiares se informet et det operam eciam sub quibuscunque
penis et protestacionibus, quod ipsa supposita et eorum familiares conser-
ventur in eorum libertatibus, et hoc facere habeat ipse auditor sub pena
prestiti juramenti, et quod delinquentes puniat realiter et quod det operam,
quod satisfiat partibus lesis. Et ad requirendum dominum auditorem
deputatus fuit dominus Hugo promotor.
a) sic. ) in der Vorlage folgt presidente.
) Für den hier nicht mitgeteilten Bericht bietet Ersatz, was Segovia lib.
17 cap. 3 (Mon. conc. 3, 547-519) von dem Verlauf der Gesandtschaft erzählt.
Nach Segovia fand übrigens die Berichterstattung am 1., 4. und 5. Februar stait.
* Vgl. S. 285 Z. 6 ff. und S. 289 Z. 16 ff. * Vgl. Aum. 1. :
). x
c
10
20
25
30
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile