EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

Februar 4. 6. 8. ° 807

Deinde facta fuit relacio! dominorum ambassiatorum sacri concilii et sanctissimi domini nostri pape, videlicet reverendissimi patris domini cardinalis sancti Martini, abbatis sancti Stephani, Nicolai Amici, Joannis Bachensteyn et Francisci de Bossis advocati, redeuntium de dieta Nuren- burgensi 2.

Dictus dominus cardinalis sancti Martini in faciendo relacionem suam retulit, qualiter stipendiati episcopi Constantiensis invaserunt? am- bassiatores predictos manu armata et violenter; sed per graciam altissimi evaserunt.

Deinde non completa relatione lecta fuit littera episcopi Craco- viensis in favorem Johannis de Elgoth pro scolasteria ecclesie Cracoviensis, que dirigebatur sacro concilio.

Die lune VI. februarii non fuit deputacio, quia dictum fuit, quod deberet fieri continuacio relacionis?.

VIII. februarii? pro tunc et pro illo die deputatus fuit in presi- dentem dominus Montis Regalis, et deinde paulo post supervenit dominus abbas Ambroniaci presidens.

Pro clavigero deputatus fuit loco domini Danckardi magister Johannes Rickerssen et juravit et clavem recepit ab eodem.

Super avisamento dominorum duodecim incipiente Item quia in conclusione libertatum suppositorum sacri concilii Basiliensis in effectu continente, quod sub gravi pena apponenda per sacras deputaciones, ut tam soldanus sanctissimi domini nostri pape quam ejus vicegerens pro tempore pro preteritis forefactis digna correctione puniantür et ne de cetero similia fiant, per easdem sacras deputaciones debite provideatur, votis singulorum scrutatis placuit, quod requiratur dominus auditor sacri concilii seu ejus locumtenens, quatenus de insultibus factis contra supposita sacri concilii e& eorum familiares per soldanum pape seu ejus locum- tenentem et familiares se informet et det operam eciam sub quibuscunque penis et protestacionibus, quod ipsa supposita et eorum familiares conser- ventur in eorum libertatibus, et hoc facere habeat ipse auditor sub pena prestiti juramenti, et quod delinquentes puniat realiter et quod det operam, quod satisfiat partibus lesis. Et ad requirendum dominum auditorem deputatus fuit dominus Hugo promotor.

a) sic. ) in der Vorlage folgt presidente.

) Für den hier nicht mitgeteilten Bericht bietet Ersatz, was Segovia lib. 17 cap. 3 (Mon. conc. 3, 547-519) von dem Verlauf der Gesandtschaft erzählt. Nach Segovia fand übrigens die Berichterstattung am 1., 4. und 5. Februar stait. * Vgl. S. 285 Z. 6 ff. und S. 289 Z. 16 ff. * Vgl. Aum. 1. :

). x

c

10

20

25

30



Text viewManuscript line view