Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
86 März 16. 17.
ad se in dicto sacro concilio nomine guo supra representandum, omni-
modam sibi facultatem per dictum dominum episcopum Attrebatensem:
virtute mandati etc. attributam in eundem magistrum Thomam trans-
ferendo, donec prefatus dominus episcopus huiusmodi facultatem duxerit
revocandam etc.; promittens etc. De et super quibus etc. Actum Basilee
in loco generalis congregacionis etc., presentibus venerabilibus dominis et
magistris Jordano Morini S. Martini Turonensis, Thoma Fiene Camera-
censis et N. de Sola Abrincensis ecclesiarum canonicis testibus etc.
Die sabbati XVII* marcii in sacra deputacione pro communibus
super supplicacione Reginberti Grossi et Sebastiani 9 Grossi de Altauilla,
pecencium committi hic in concilio vel in partibus alicui probo viro, qui
resignaciones suorum beneficiorum recipiat et conferat etc.: placuit quod
committatur domino archiepiscopo Lugdunensi, qui procedat ut petitur.
Placuit quod die lune proxima fiat generalis congregacio, in qua
commissarii in causa ecclesie Traiectensis suam faciant relacionem.
Quo vero ad formas decretorum decretandorum placuit, quod dum
domini deputati ad reaptandum huiusmodi formas fuerint concordes,
habeant huiusmodi formas mittere ad sacras deputaciones, et deinde
domini legati habeant indicere generalem congregacionem, in qua conclu-
dantur huiusmodi forme, et eciam sessionem publicam, in qua decretentur.
Quo ad provisionem faciendam cantoribus capelle placuit via aperta
per dominum episcopum Placentinum nacionis Ispanice, videlicet quod
per tres menses habeat providere cantoribus et medio tempore recipere
per se vel alium. certam cotam, tam ab officialibus audiencie contradic-
tarum, quam a scriptoribus litterarum, eciam ab officialibus registrorum
bullarum et supplicacionum et auditore camere.
Super supplicacione reverendissimi domini patriarche Aquilegiensis,
petentis decerni et declarari, quod facta et fienda per dominos commis-
sarios ad videndum de expensis etc. robur firmitatis habeant, perinde
ac si dominus episcopus Placentinus relacioni interfuisset etc., placuit
ut petitur.
Super requesta domini Francisci de Bossis advocati, petentis com-
mitti domino Raymundo Taloni aut loco sui surrogato vel surrogando, ut
adversario vocato per audienciam contradictarum in causa procedat eto.,
.plaeuit et admissa fuit huiusmodi requesta ut petitur.
Super requesta Michaelis Andree rectoris ecclesie de Castro Theo-
baldi, petentis committi domino archidiacono Metensi, ut ipsum absolvat
rehabilitet etc., placuit avisamentum sacre deputacionis pacis, quod com-
^) Sebastin P.