EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

10

15

20

25

30

86 März 16. 17.

ad se in dicto sacro concilio nomine guo supra representandum, omni- modam sibi facultatem per dictum dominum episcopum Attrebatensem: virtute mandati etc. attributam in eundem magistrum Thomam trans- ferendo, donec prefatus dominus episcopus huiusmodi facultatem duxerit revocandam etc.; promittens etc. De et super quibus etc. Actum Basilee in loco generalis congregacionis etc., presentibus venerabilibus dominis et magistris Jordano Morini S. Martini Turonensis, Thoma Fiene Camera- censis et N. de Sola Abrincensis ecclesiarum canonicis testibus etc.

Die sabbati XVII* marcii in sacra deputacione pro communibus super supplicacione Reginberti Grossi et Sebastiani 9 Grossi de Altauilla, pecencium committi hic in concilio vel in partibus alicui probo viro, qui resignaciones suorum beneficiorum recipiat et conferat etc.: placuit quod committatur domino archiepiscopo Lugdunensi, qui procedat ut petitur.

Placuit quod die lune proxima fiat generalis congregacio, in qua commissarii in causa ecclesie Traiectensis suam faciant relacionem.

Quo vero ad formas decretorum decretandorum placuit, quod dum domini deputati ad reaptandum huiusmodi formas fuerint concordes, habeant huiusmodi formas mittere ad sacras deputaciones, et deinde domini legati habeant indicere generalem congregacionem, in qua conclu- dantur huiusmodi forme, et eciam sessionem publicam, in qua decretentur.

Quo ad provisionem faciendam cantoribus capelle placuit via aperta per dominum episcopum Placentinum nacionis Ispanice, videlicet quod per tres menses habeat providere cantoribus et medio tempore recipere per se vel alium. certam cotam, tam ab officialibus audiencie contradic- tarum, quam a scriptoribus litterarum, eciam ab officialibus registrorum bullarum et supplicacionum et auditore camere.

Super supplicacione reverendissimi domini patriarche Aquilegiensis, petentis decerni et declarari, quod facta et fienda per dominos commis- sarios ad videndum de expensis etc. robur firmitatis habeant, perinde ac si dominus episcopus Placentinus relacioni interfuisset etc., placuit ut petitur.

Super requesta domini Francisci de Bossis advocati, petentis com- mitti domino Raymundo Taloni aut loco sui surrogato vel surrogando, ut adversario vocato per audienciam contradictarum in causa procedat eto.,

.plaeuit et admissa fuit huiusmodi requesta ut petitur.

Super requesta Michaelis Andree rectoris ecclesie de Castro Theo- baldi, petentis committi domino archidiacono Metensi, ut ipsum absolvat rehabilitet etc., placuit avisamentum sacre deputacionis pacis, quod com-

^) Sebastin P.



Text viewManuscript line view