356
356
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Januar 18—20. 21
Die mercurii XVIII? ianuarii in sacra deputacione pro communibus
super requesta nobilium Johannis de Rosemberg et Odilie? de Flecken-
stenn, petencium dispensari super iij? consanguinitatis gradu-etc., placuit
quod committatur domino episcopo Spirensi ordinario loci; qui summarie
de contentis se informet, et si sibi constiterit de assertis, auctoritate con-
cilii dispenset cum supplicantibus ut petitur. 4
Super indulgenciis etc. placuit, quod in vesperis solemnibus alicuius
festi precipui et sessionibus publicis concedantur vij anni et totidem
quadragene indulgenciarum, in missis vero, que feriis sextis ante generalem
congregacionem conciliariter celebrantur, conferantur tres anni et totidem
quadragene.
Eadem die post meridiem propter nova felicia, que. recepit dominus
cardinalis legatus ab ambassiatoribus missis ad Greciam, pulsate sunt
omnes campane civitatis.
Die iovis XIX* januarii propter huiusmodi felicissima nova de Grecis
etc. fuit missa solemnis de Sancto Spiritu in loco generalis congregacionis
celebrata per dominum archiepiscopum Lugdunensem. Et missa finita
fuerunt lecte litere misse domino cardinali legato per magistrum H[enrri-
cum] Mengher alterum ambassiatorum concilii missorum ad Greciam,
concernentes factum Grecorum etc.! Postmodum decantatum est Te Deum
etc. cum versiculo et collecta etc.
Die veneris XX* ianuarii Meiij9xxxvj? fuit generalis congregacio,
presidente domino? cardinali legato, assistentibus dominis Arelatensi et
patriarcha Aquilegiensi, Lubicensi Lugdunensi Albinganensi Aquensi Vexi-
onensi Metensi Lectorensi Lausanensi, presentibus Johanne Puleripatris,
Radulpho de Porta, archidiacono Metensi, Johanne Leonis et Guidone de
Versellis.
Concordata.
Concordant omnes deputaciones, quod solemniter requiratur et monea-
tur dominus noster papa,? quatenus revocet omnia et singula per ipsum
aut sua auctoritate attemptata contra decreta huius sacri concilii generalem
reformacionem ecclesie in capite et in membris concernencia infra certum
terminum. sibi prefigendum et assignandum, alioquin sacrum concilium
contra ipsum procedet iuxta contenta in decreto concilii Constanciensis.
Super avisamentis reverendissimi domini cardinalis legati ad sacras
deputaciones missi(s] concernentibus monitorium huiusmodi, concordant
a) Mersilie P. ^) dominis P. *) folgt quod moneatur P.
' Mansi 29, 650.
10
15
20
25
80
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile