EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Januar 18—20. 21

Die mercurii XVIII? ianuarii in sacra deputacione pro communibus super requesta nobilium Johannis de Rosemberg et Odilie? de Flecken- stenn, petencium dispensari super iij? consanguinitatis gradu-etc., placuit quod committatur domino episcopo Spirensi ordinario loci; qui summarie de contentis se informet, et si sibi constiterit de assertis, auctoritate con- cilii dispenset cum supplicantibus ut petitur. 4

Super indulgenciis etc. placuit, quod in vesperis solemnibus alicuius festi precipui et sessionibus publicis concedantur vij anni et totidem quadragene indulgenciarum, in missis vero, que feriis sextis ante generalem congregacionem conciliariter celebrantur, conferantur tres anni et totidem quadragene.

Eadem die post meridiem propter nova felicia, que. recepit dominus cardinalis legatus ab ambassiatoribus missis ad Greciam, pulsate sunt omnes campane civitatis.

Die iovis XIX* januarii propter huiusmodi felicissima nova de Grecis etc. fuit missa solemnis de Sancto Spiritu in loco generalis congregacionis celebrata per dominum archiepiscopum Lugdunensem. Et missa finita fuerunt lecte litere misse domino cardinali legato per magistrum H[enrri- cum] Mengher alterum ambassiatorum concilii missorum ad Greciam, concernentes factum Grecorum etc.! Postmodum decantatum est Te Deum etc. cum versiculo et collecta etc.

Die veneris XX* ianuarii Meiij9xxxvj? fuit generalis congregacio, presidente domino? cardinali legato, assistentibus dominis Arelatensi et patriarcha Aquilegiensi, Lubicensi Lugdunensi Albinganensi Aquensi Vexi- onensi Metensi Lectorensi Lausanensi, presentibus Johanne Puleripatris, Radulpho de Porta, archidiacono Metensi, Johanne Leonis et Guidone de Versellis.

Concordata.

Concordant omnes deputaciones, quod solemniter requiratur et monea- tur dominus noster papa,? quatenus revocet omnia et singula per ipsum aut sua auctoritate attemptata contra decreta huius sacri concilii generalem reformacionem ecclesie in capite et in membris concernencia infra certum terminum. sibi prefigendum et assignandum, alioquin sacrum concilium contra ipsum procedet iuxta contenta in decreto concilii Constanciensis.

Super avisamentis reverendissimi domini cardinalis legati ad sacras deputaciones missi(s] concernentibus monitorium huiusmodi, concordant

a) Mersilie P. ^) dominis P. *) folgt quod moneatur P. ' Mansi 29, 650.

10

15

20

25

80



Text viewManuscript line view