EN | ES |

350

350


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FALSA. Č. 360: 22. ledna 1360. 249

per iuvenes et ignaros utentes propria voluntate regna, principatus et dominia con- vulsa, distracta et anichilata sunt; nos enim recipientes timorem dei ante oculos nostros et paternalem fraternalemque amorem volentes conservare, cum summa dili- gencia cogitantes super decem precepta, que processerunt de ore dei: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua plus quam te et proximum tuum sicut temet ipsum, et sequitur: honora? patrem tuum et matrem tuam, si vis esse longevus super terram, quia obedire patri et matri est honorare patrem et matrem; et sie eum aliquis filius patris, vel aliquis frater senioris sui unus vel plures sedendo in loco alio secundum disposicionem patris vel senioris non debet comutare nec impignorare nec vendere sine consensu ef assensu patris, nec debet rixas propria voluntate incipere vel facere, nisi de consilio et assensu patris vel fratris senioris. Bt si sibi iniuria fieret et ipse obediret, pater debet modos querere, ut sibi non fieret iniuria, ut non esset sibi destruecio in bona fama vel in temporalibus bonis, debet cooperari et tueri cum omni diligencia et possibilitate sua, ut sibi non esset damnum et malum, et sic reciproce. Eciam in quo loco ponet eum vel eos et dabit sibi vel eis, cum quo se debet nutrire, ut non diminuantur illa bona, que ipse possidebit, ipse vel plures, cum aliquali negligencia ipsius vel prodigalitate, sed adaugere per eius diligeneiam secundum possibilitatem eius. Et si propter aliquas causas vellet eum pater locare ad alium locum vel ad aliud fortalieium, vel post obitum patris senior frater propter causas condignas, debet obedire seniori suo, non repugnando nec contradicendo, et pater debet sibi ad illum alium loeum providere, ut haberet de proventibus et utilitatibus tantum, sicut et ibi habuit, et si posset adaugere, ex bona voluntate et ex caritate amicabili in nomine domini faciat; et si comitteret sibi regimen bonorum suorum et dominium suum et vellet ire extra terram propter necessitatem suam vel in legacione domini sui vel peregrinatum vel comune bonum vel propter quameumque causam sibi necessariam, pater filio vel frater senior iuniori istud debet regere et custodire cum summa diligencia fideliter; quandocum- que revertendo in eo sua postulet, que sibi comisit, ut sibi nullam difficultatem vel molestiam in hoc ostendat, nec damnum faciat, sed de omnibus racionem iustam tamquam iunior ef subditus eius facere debet. Et sic si multiplicaretur generacio nostra quasi ad quartam vel quintam lineam in temporibus longinquis, sicut solet fieri, quod sub uno clenodio per longa tempora una generacio possunt matrimonia- liter invicem copulari; et quis adaugeret vel aceumularet plura temporalia bona quam alius aut quam alii, sit per servicia dominorum suorum vel per quemcumque hones- tum modum, debet tenere et frui tamquam paternalia sua bona in omnibus casibus, secundum iura regni Boemie libere possidere et habere, tamen sine preiudicio illius disposicionis nostre, quam fecimus propter laudem dei et utilitatem et bonum domus nostre et propter futura pericula, que diversis modis inter homines et

1) Srv. Matt. 22, 37. 2) Matt. 19, 19. 32


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile