FALSA. Č. 360: 22. ledna 1360. 249
per iuvenes et ignaros utentes propria voluntate regna, principatus et dominia con-
vulsa, distracta et anichilata sunt; nos enim recipientes timorem dei ante oculos
nostros et paternalem fraternalemque amorem volentes conservare, cum summa dili-
gencia cogitantes super decem precepta, que processerunt de ore dei: diliges” dominum
deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua plus quam te et proximum tuum
sicut temet ipsum, et sequitur: honora? patrem tuum et matrem tuam, si vis esse
longevus super terram, quia obedire patri et matri est honorare patrem et matrem;
et sie eum aliquis filius patris, vel aliquis frater senioris sui unus vel plures sedendo
in loco alio secundum disposicionem patris vel senioris non debet comutare nec
impignorare nec vendere sine consensu ef assensu patris, nec debet rixas propria
voluntate incipere vel facere, nisi de consilio et assensu patris vel fratris senioris.
Bt si sibi iniuria fieret et ipse obediret, pater debet modos querere, ut sibi non fieret
iniuria, ut non esset sibi destruecio in bona fama vel in temporalibus bonis, debet
cooperari et tueri cum omni diligencia et possibilitate sua, ut sibi non esset damnum
et malum, et sic reciproce. Eciam in quo loco ponet eum vel eos et dabit sibi vel
eis, cum quo se debet nutrire, ut non diminuantur illa bona, que ipse possidebit,
ipse vel plures, cum aliquali negligencia ipsius vel prodigalitate, sed adaugere per
eius diligeneiam secundum possibilitatem eius. Et si propter aliquas causas vellet
eum pater locare ad alium locum vel ad aliud fortalieium, vel post obitum patris
senior frater propter causas condignas, debet obedire seniori suo, non repugnando
nec contradicendo, et pater debet sibi ad illum alium loeum providere, ut haberet
de proventibus et utilitatibus tantum, sicut et ibi habuit, et si posset adaugere, ex
bona voluntate et ex caritate amicabili in nomine domini faciat; et si comitteret
sibi regimen bonorum suorum et dominium suum et vellet ire extra terram propter
necessitatem suam vel in legacione domini sui vel peregrinatum vel comune bonum
vel propter quameumque causam sibi necessariam, pater filio vel frater senior
iuniori istud debet regere et custodire cum summa diligencia fideliter; e£ quandocum-
que revertendo in eo sua postulet, que sibi comisit, ut sibi nullam difficultatem vel
molestiam in hoc ostendat, nec damnum faciat, sed de omnibus racionem iustam
tamquam iunior ef subditus eius facere debet. Et sic si multiplicaretur generacio
nostra quasi ad quartam vel quintam lineam in temporibus longinquis, sicut solet
fieri, quod sub uno clenodio per longa tempora una generacio possunt matrimonia-
liter invicem copulari; et quis adaugeret vel aceumularet plura temporalia bona quam
alius aut quam alii, sit per servicia dominorum suorum vel per quemcumque hones-
tum modum, debet tenere et frui tamquam paternalia sua bona in omnibus casibus,
secundum iura regni Boemie libere possidere et habere, tamen sine preiudicio illius
disposicionis nostre, quam fecimus propter laudem dei et utilitatem et bonum
domus nostre et propter futura pericula, que diversis modis inter homines et
1) Srv. Matt. 22, 37. 2) Matt. 19, 19.
32