EN | ES |

350

350


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FALSA. ©. 360: 22. ledna 1360. 247

et utile domus nostre et generacionis nostre, et propter varia impedimenta, gue vi- demus et eciam audivimus, guod multa impedimenta et nocumenta suboriuntur di- versis modis, que destruunt bonos mores, bonam famam et destruccionem antiquarum diviciarum, que ab antiquis et maturis bominibus per multos labores et multa servicia et diligenciam hominum rite et eum honore aquiruntur, quia quedam sunt necessaria, qui vult eum deo et honore ditari,ut, que deus sibi concessit, vane non consumat, recte, honeste vivat, a superfluitate se diligenter precaveat cum timore dei sine damno proximi, in omni sobrietate et mensura honesta et per servicia principum et regum, quibus decet servire propter bonum et exaltacionem in temporalibus et bonam famam, que preciosior est ungentis preciosis! quia sequitur de bona vita bonus finis, de quo quilibet christianus debet curare cum summa diligencia, honeste et recte vivat, divieias cum deo et honore aquiret, aquirenda cum timore dei possideat et augeat et rite distribuat secundum statum condicionis sue. Ergo videntes, quod in antiquis et expertis est prudencia, paciencia, mensura, tolleraneia et sapiencia, preter quam et timorem dei nullus rite et honeste se regere potest, disposuimus inter nos et generacionem nostram tocius domus nostre et omnibus successoribus nostris" in ewum, quod nullus filius a suo patre nec iunior frater a seniori fratre posset postulare substanciam suam, vel se cum eo dividere secundum comunem consuetudinem iuris regni, que iura posita sunt rite propter multitudinem communitatis et propter diversas et certas causas et ex legibus imperatorum Iusti- niani et aliorum conditorum legum. Nos autem volentes domum nostram salvam et inviolatam servare, ut non filius comoveat. patrem nec iunior frater seniorem fratrem, per mores, qui variis modis in iuvenibus resultant et propter mentem proprie volun- tatis et propter mores superbie et prodigalitatis, propter mala consilia substanciam domus sue et suam dilaniant et anichilantur, volentes autem ab huius labe se amo- vere et conservare, id, quod datum est nobis ab illo patre familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera? ut semper pater predominetur filiis à primo usque ad ultimum, de quanto sibi deus concedet ex munere suo sancto usque ad finem vite sue; si autem deo permittente decederet et migraret ab huius vita, tunc quicumque inter fratres senior erit, iuniores debent ei obedire sibique subesse tamquam patri in omni- bus casibus et articulis secundum tenorem huius littere, quam comparavimus et ad quam consensimus matura deliberacione et de consilio amicorum et fautorum nostro- rum et ex nostra libera voluntate secundum iura et consuetudinem laudabilem regni: quod pater potest proscripcione sua de quocumque facto alligare successores suos quasi filios vel nepotes usque ad finem generacionis sue; filii autem vel successo- res non possunt talia facere, nisi si essent divisi more iuris regni. Et si munere di- vino adaugeretur et multiplicaretur generacio nostra et filii essent iam adulti et abiles ad servicia, vel vellent. visitare terras alienas ipse vel ipsi propter videre mundum a) tak or. 1) Srv. Eccles. 7, 2. 2) Srv. Mat. 13, 52.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile