EN | ES |

Facsimile Lines

350


< Page >

[1]
FALSA. ©. 360: 22. ledna 1360. 247

[2]
et utile domus nostre et generacionis nostre, et propter varia impedimenta, gue vi-
[3]
demus et eciam audivimus, guod multa impedimenta et nocumenta suboriuntur di-
[4]
versis modis, que destruunt bonos mores, bonam famam et destruccionem antiquarum
[5]
diviciarum, que ab antiquis et maturis bominibus per multos labores et multa servicia
[6]
et diligenciam hominum rite et eum honore aquiruntur, quia quedam sunt necessaria,
[7]
qui vult eum deo et honore ditari,ut, que deus sibi concessit, vane non consumat,
[8]
recte, honeste vivat, a superfluitate se diligenter precaveat cum timore dei sine damno
[9]
proximi, in omni sobrietate et mensura honesta et per servicia principum et regum,
[10]
quibus decet servire propter bonum et exaltacionem in temporalibus et bonam
[11]
famam, que preciosior est ungentis preciosis! quia sequitur de bona vita bonus
[12]
finis, de quo quilibet christianus debet curare cum summa diligencia, honeste
[13]
et recte vivat, divieias cum deo et honore aquiret, aquirenda cum timore dei
[14]
possideat et augeat et rite distribuat secundum statum condicionis sue. Ergo
[15]
videntes, quod in antiquis et expertis est prudencia, paciencia, mensura, tolleraneia
[16]
et sapiencia, preter quam et timorem dei nullus rite et honeste se regere potest,
[17]
disposuimus inter nos et generacionem nostram tocius domus nostre et omnibus
[18]
successoribus nostris" in ewum, quod nullus filius a suo patre nec iunior frater a
[19]
seniori fratre posset postulare substanciam suam, vel se cum eo dividere secundum
[20]
comunem consuetudinem iuris regni, que iura posita sunt rite propter multitudinem
[21]
communitatis et propter diversas et certas causas et ex legibus imperatorum Iusti-
[22]
niani et aliorum conditorum legum. Nos autem volentes domum nostram salvam et
[23]
inviolatam servare, ut non filius comoveat. patrem nec iunior frater seniorem fratrem,
[24]
per mores, qui variis modis in iuvenibus resultant et propter mentem proprie volun-
[25]
tatis et propter mores superbie et prodigalitatis, propter mala consilia substanciam
[26]
domus sue et suam dilaniant et anichilantur, volentes autem ab huius labe se amo-
[27]
vere et conservare, id, quod datum est nobis ab illo patre familias, qui profert de
[28]
thesauro suo nova et vetera? ut semper pater predominetur filiis à primo usque ad
[29]
ultimum, de quanto sibi deus concedet ex munere suo sancto usque ad finem vite
[30]
sue; si autem deo permittente decederet et migraret ab huius vita, tunc quicumque inter
[31]
fratres senior erit, iuniores debent ei obedire sibique subesse tamquam patri in omni-
[32]
bus casibus et articulis secundum tenorem huius littere, quam comparavimus et ad
[33]
quam consensimus matura deliberacione et de consilio amicorum et fautorum nostro-
[34]
rum et ex nostra libera voluntate secundum iura et consuetudinem laudabilem regni:
[35]
quod pater potest proscripcione sua de quocumque facto alligare successores suos
[36]
quasi filios vel nepotes usque ad finem generacionis sue; filii autem vel successo-
[37]
res non possunt talia facere, nisi si essent divisi more iuris regni. Et si munere di-
[38]
vino adaugeretur et multiplicaretur generacio nostra et filii essent iam adulti et abiles
[39]
ad servicia, vel vellent. visitare terras alienas ipse vel ipsi propter videre mundum
[40]
a) tak or.
[41]
1) Srv. Eccles. 7, 2. 2) Srv. Mat. 13, 52.


Text viewFacsimile