Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Č. 88: 26. července 1424. 63
Albertus, dei gracia. dux
Austrie marchiogue Moravie etc.
Nobilis et sincere dilecte. Tue nobilitati presentibus duximus significandum,
quod nos huc ad terram Moravie venimus' causa pacis et tranquillitatis faciende et
quod unicuique reddatur iusticia, prout antecedenter fieri conswevit. Et quia varie
inordinaciones et dissensiones prochdolor in regno Boemie sunt exorte,? quas propter
dictum regnum multis exponitur periculis atque dampnis, ideo tibi et ceteris regni
Boemie regnicolis condolentes significamus, quod id nobis summam pariter displi-
eenciam et cordis nostri compunccionem inducit. Quocirca tibi ex intimis cordis
supplicamus, desiderantes affectanter, quatenus cum ceteris regni Boemie baro-
nibus super dieta materia colloquia habeas et extunc cum eisdem baronibus ad
civitatem nostram Iglaviensem seu ad aliam civitatem Moravie ad hoc aptam
conveniatis, ad quam nos tune ad vos venire aut consiliarios nostros, si personaliter
non possemus, dirigere intendimus absque mora ad tractandum de dicta dissensionis
materia, qualiter et quibuscumque modis plus convenientibus et aptis sopiri possit
eadem, quod dietum regnum ad bonum et laudabilem statum reducatur, prout a multis
retroactis temporibus auditum est de eodem. Et quicquid nos ad hoc cooperari atque
consulere possumus et debemus, parati sumus facere condecenter, quia in illustris-
simo principe domino et socero nostro carissimo, domino Sigismundo, Romanorum
etc. rege, non aliud intelligimus, nisi quod ipse nos cum corona regni Boemie gracia
speciali prosequi velit et [in]tendat, prout a nobis aut consiliarüis nostris ad vos
dirigendis super hiis informabimini luculenter. Datum in campo iuxta Ottasslawicz
feria quarta post Jacobi apostoli, anno etc. vicesimo quarto.
D[ominus| d[ux] in [consilio].
Na rubu: Nobili Ulrico de Rosenberg,
nobis sincere dilecto.
Na přiloženém lístku:
Eciam libenter in eadem materia ceteris baronibus regni Boemie scripsissemus,
sed eorundem noticiam non habentes, nobilitatem tuam petimus et rogamus, quatenus
tu ceteros barones et amicos tuos de scriptis nostris instruas et informes, ipsis nostro
nomine supplicando, quod ipsi eciam tecum ac ceteris baronibus, quibus scripsimus,
venire ad huiusmodi terminum non recusent.
Přitištěna krytá pečeť.
1) Albrechtovi Rakouskému se dostalo mark. moravského jako léna král. českého od Zik-
munda v Fijnu 1423, viz Bretholz, Die Ubergabe Mdhrens an Herzog Albrecht V. von Österreich im
J. 1423, AOG LXXX (1894) str. 304; srv. Kurz, Ósterreich unter K. Albrecht II, II. 63; o tažení
Albrechtové do Moravy viz Kurz, tamže 90, Tomek, Děj. Prahy IV?, 303. 2) viz Tomek, Děj.
Prahy 1V2, 301 a d.