EN | ES |

Facsimile view

350


< Page >

Č. 88: 26. července 1424. 63

Albertus, dei gracia. dux Austrie marchiogue Moravie etc.

Nobilis et sincere dilecte. Tue nobilitati presentibus duximus significandum, quod nos huc ad terram Moravie venimus' causa pacis et tranquillitatis faciende et quod unicuique reddatur iusticia, prout antecedenter fieri conswevit. Et quia varie inordinaciones et dissensiones prochdolor in regno Boemie sunt exorte,? quas propter dictum regnum multis exponitur periculis atque dampnis, ideo tibi et ceteris regni Boemie regnicolis condolentes significamus, quod id nobis summam pariter displi- eenciam et cordis nostri compunccionem inducit. Quocirca tibi ex intimis cordis supplicamus, desiderantes affectanter, quatenus cum ceteris regni Boemie baro- nibus super dieta materia colloquia habeas et extunc cum eisdem baronibus ad civitatem nostram Iglaviensem seu ad aliam civitatem Moravie ad hoc aptam conveniatis, ad quam nos tune ad vos venire aut consiliarios nostros, si personaliter non possemus, dirigere intendimus absque mora ad tractandum de dicta dissensionis materia, qualiter et quibuscumque modis plus convenientibus et aptis sopiri possit eadem, quod dietum regnum ad bonum et laudabilem statum reducatur, prout a multis retroactis temporibus auditum est de eodem. Et quicquid nos ad hoc cooperari atque consulere possumus et debemus, parati sumus facere condecenter, quia in illustris- simo principe domino et socero nostro carissimo, domino Sigismundo, Romanorum etc. rege, non aliud intelligimus, nisi quod ipse nos cum corona regni Boemie gracia speciali prosequi velit et [in]tendat, prout a nobis aut consiliarüis nostris ad vos dirigendis super hiis informabimini luculenter. Datum in campo iuxta Ottasslawicz feria quarta post Jacobi apostoli, anno etc. vicesimo quarto.

D[ominus| d[ux] in [consilio].

Na rubu: Nobili Ulrico de Rosenberg, nobis sincere dilecto.

Na přiloženém lístku:

Eciam libenter in eadem materia ceteris baronibus regni Boemie scripsissemus, sed eorundem noticiam non habentes, nobilitatem tuam petimus et rogamus, quatenus tu ceteros barones et amicos tuos de scriptis nostris instruas et informes, ipsis nostro nomine supplicando, quod ipsi eciam tecum ac ceteris baronibus, quibus scripsimus, venire ad huiusmodi terminum non recusent.

Přitištěna krytá pečeť.

1) Albrechtovi Rakouskému se dostalo mark. moravského jako léna král. českého od Zik- munda v Fijnu 1423, viz Bretholz, Die Ubergabe Mdhrens an Herzog Albrecht V. von Österreich im J. 1423, AOG LXXX (1894) str. 304; srv. Kurz, Ósterreich unter K. Albrecht II, II. 63; o tažení Albrechtové do Moravy viz Kurz, tamže 90, Tomek, Děj. Prahy IV?, 303. 2) viz Tomek, Děj. Prahy 1V2, 301 a d.



Text viewManuscript line view